Iacobus Frey
Iacobus vulgo Jakob Frey (natus die 13 Maii 1824 Gontenschwil, mortuus die 30 Decembris 1875 Bernae) scriptor Helveticus fuit. Pseudonymis variis his J. Reif, F. Kuhn, F. Imhoof, J. A. in opusculis conficiendis usus est.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Vita
recensereTubingae, Monaci et Turici philologiae atque philosophiae studebat. Ex anno 1851 Araviae moderabatur folia »Schweizerboten«, ubi in parlamenti municipali sedebat. Anno 1856 autem Bernam ad redisponenda multa in ephemeridibus »Berner Zeitung« missus est antequam Basileae vitam degeret. Denique inde ab anno 1868 iterum Araviae fuit.
Novellas paucas sed perpulcras scripsit, quae digne inter Helvetiae litteras Theodiscas margaritas numerari possunt: »Zwischen Jura und Alpen« (Lipsiae 1858, tomis in duobus; tomus tertius: »Die Waise von Holligen«, Basileae 1863), »Schweizerbilder« (Araviae 1864) et »Neue Schweizerbilder« (Bernae 1877).
Nexus externi
recensere- Karin Marti-Weissenbach: "Frey, Jakob", apud: Historisches Lexikon der Schweiz (hic in interreti)
- opera apud Projekt-Gutenberg