IFEF
Internationalis Foederatio Esperantistarum Ferriviariorum (primum Internacia Fervojista Eperanto-Federacio / IFEF) est sodalitas anno 1948 Amstelodami fundata. Scopus est usurpatio linguae Esperanticae in rebus ferriviariis usitatior. Verba in associationis scutario sunt Orbitae ferriviae terras coniungunt, lingua Esperantica autem populos. (= La reloj ligas la landojn, Esperanto la popolojn).
Historia
recensereMense Martio 1909 Armandus Berlande Francogallus in periodicis quae "Esperanto" inscribuntur homines vocavit ut Esperantica in rebus ferriviariis quam maxime adhiberentur. In congressu universali quinto Barcinone anno 1909 celebrato, quaedam societas nata est (Internacia Asocio de Esperantistaj Fervojistoj, IAEF). Ilico periodicum "Fervojista Esperantisto" fundatum est, et lingua Esperantica plurimis terminis technicis viam ferratam spectantibus ditata est. Quotannis conventus in congressibus universalibus fieri debere statutum est. Post primum bellum mundanum sedes ex anno 1921 Agrani fuit, cui operam dabant Stephanus Stojnić et Elias Puhalo. Tunc magis magisque societates nationales in gremium IAEF venerunt. Ferriviarii totius mundi anno 1925 Catoviciae congressi commendabant ut lingua Esperantica a quam plurimis membris disceretur. Eodem anno in Austria cursus Esperantici pro ferriviariis instituti sunt. Esperantistis novis liceret portare stellam viridem Esperanticam dum laborant. Anno 1927 in Iugoslavia statutum est ut currus internationales tabulis Esperanticis pararentur. In Hungaria ferriviarii currus commeatui internationali dicati caput Budapestinum imaginibus et verbis quinque idiomatibus praesentarent. Variis in terris pro intinerantibus hodoeporica idiomate Zamenhofiano pacta sunt.[1] Haud raro periodica sodalitatum officialium ferriviariarum partem Esperanticam habuerunt.[2]
Refundatio novo nomine post annum 1945
recenserePost secundum bellum pancosmicum sodalitas IFEF forma sua hodierna condita est, quasi consociatio omnium esperantistarum ferriviae quoquo modo addictorum. Praeses annis inter 1968 et 1990 fuit Ioachimus Gießner Germanus.
Quae finis
recensereScopus foederatorum est divulgatio linguae internationalis inter ferriviarios, societates ferriviae addictorum et instantias ferriviarias. Inde hae sunt actiones: congressus quotannis praeparatur internationalis; labor scientificus datur (in edendis elenchis terminorum technicorum, in scribendis libellis ferriviariis qui dicuntur, in conficiendo glossario UIC, in orationibus habendis). Sexies in anno periodicum quod inscribitur "El fervoja mondo" publicatur, commercium epistulare officiale impletur, nartationes tempore subsicivo instituuntur.
In plus quam viginti civitatibus sunt sectiones membraque privata. Quibus pensa sat varia sunt in edendis propriis periodicis, in conventibus regionalibus peragendis, in praeconio Esperantico faciendo.