I. M. Pei, nomine pleno Sinico 貝聿銘 Bèi Yùmíng (Quanchei in Sinis natus die 26 Aprilis 1917; Manhatae die 16 Maii 2019 mortuus), fuit architectus Sinicus et Americanus, architecturae modernae peritus.[1]

Wikidata I. M. Pei
Res apud Vicidata repertae:
I. M. Pei: imago
I. M. Pei: imago
Nativitas: 26 Aprilis 1917; Quancheum
Obitus: 16 Maii 2019; Manhata
Patria: Civitates Foederatae Americae, Res publica Sinarum
Nomen nativum: 貝聿銘

Familia

Genitores: Tsuyee Pei;
Coniunx: Eileen Loo
 
Pei puer credebat Hortum Nemoris Leonum Sucei esse "exemplarem ludendi aream."[2]
 
Aedificium orientale Pinothecae Nationalis Vasingtoniae, a Pei designata.[3]
 
Pei habebat Bibliothecam Ioannis F. Kennedy "mandatum maximi momenti" suae vitae.[4]

Pei puero Hongcongi et Sciamhaevi primum educato, pelliculae Americanae a Buster Keaton et Bing Crosby actae placebant, sed inspectio hortorum urbis Suchei ad architectonicum munus incitabat. Linguam Anglicam Bibliis Sacris et mythistoriis Dickensianis legendis didicit.

Ad Civitates Foederatas anno 1935 migravit, ubi in schola architecturae Universitatis Pennsylvaniensis matriculavit, sed mox in Massachusettense Institutum Technologiae transcendit. Aversabatur autem amorem architecturae bellarum artium in ambobus institutis doctum, et per se solus architectos emergentes libere investigabat, praecipue Le Corbusier. Gradu A.B. accepto, se in Graduatam Designationis Scholam Harvardianam? ascripsit, ubi amicus Gualterii Gropii et Marcelli Breuer, architectorum modi Bauhaus, factus est.

Annum agens centesimum tertium, Manhatae in urbe Novo Eboraco die 16 Maii 2019 mortem obiit.[5]

  1. Diamonstein 1980: 145; Wiseman 2001: 11.
  2. Anglice "an ideal playground" (Boehm 2000: 18).
  3. Wiseman 2001: 181.
  4. Boehm 2000: 56.
  5. Paulus Goldberger (16 Maii 2019). "I.M. Pei, World-Renowned Architect, Is Dead at 102". The New York Times .

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad I. M. Pei spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art