Humanitates publicae
Humanitates publicae sunt opus organizationum culturalium foederalium, civilium, non lucrativarum, et in communibus conditarum, quae cives inter se conloquuntur, acroases, exhibitiones, perfunctiones, et alia programmata pro hominibus de rebus sicut historia, philosophia, cultura popularis, et artes humaniores permittentes et praebentes. Proposita humanitatum publicarum omnia quae ad varias heredias, mores, et res gestas spectant, et usus humanitatum in hodiernis vitae condicionibus tractant.
Homines qui se humanitatibus publicis dedunt spatia creare conantur ubi cives de educatione et cogitatione rerum et notionum conloqui possunt. Inter proposita humanitatum publicarum sunt exhibitiones et programmaturae quae se cum conservatione historica, historia orali, archivis, cultura materiali, arte publica, heredio culturali, et ratione culturae reipublicae gerendae coniunguntur. Qui humanitates publicas tractent facilitatem et utilitatem humanitatum per publicum generalem vel greges communitatis conservare volunt.
American Council of Learned Societies' National Task Force on Scholarship and the Public Humanities dicit naturam humanitatum publicarum esse inventiones eruditionis academicae civibus docere: "Litterae et humanitates non sunt duae provinciae distinctae, sed partes rationis unius, rationis per quam cognitio privata investigatur et in scientiam publicam commutatur." Alii subiciunt aequabilem intellegentiam modorum quibus historia, heredium, et cultura inter academiam et homines partiuntur.
Nonnullae universitates programmata in humanitatibus publicis instituerunt, inter quas:
- Universitas Civilis Portlandiae, cuius Portland Center for Public Humanities series acroasium, roundtables, et officinarum adhibet ubi cives quaestiones humanisticas, scientiam, et disceptationes tractare possunt.
- Universitas Brunensis, cuius John Nicholas Brown Center for Public Humanities and Cultural Heritage programmata humanitatum publicarum sustinet et gradum A.M. in humanitatibus publicis praebet. Programma usum vehementius dicit, cum theoria in campo studiorum condita.
- Universitas Civilis Michiganiae, cuius Res Collaborativa Humanitatum Publicarum "locum praebet, communia, ubi professores, discipuli, et professionales "qui attingunt" conlaborare cum gregibus ex communibus ad aedificandas societates inter campum et commune et intellegentiam publicam artium liberalium intellegentiam pro democratia exornare possunt."[1]
- Universitas Yalensis, cuius programma A.M. in humanitatibus publicis est pars Programma studiorum Americanorum in Graduata Artium et Scientiarum Schola.
Inter disciplinas coniunctas sunt historia publica, sociologia publica, folklore publicum, anthropologia publica, philosophia publica, conservatio historica, museologia, administratio hereditatis culturalis, archaeologia communis, ars publica, et scientia publica.
Inter exempla institutionum et organizationum privatarum vel publicarum quae programmta humanitatum publicarum sunt:
- Archiva
- Bibliothecae
- Musea
- Proposita artis publicae et historiae publicae
- Radiophonia publica
- Scholae et universitates
- Situs historici
- Societates historiae et conservationis
Notae
recensereBibliographia
recensere- American Council of Learned Societies. 1990. National Task Force on Scholarship and the Public Humanities. Novi Eboraci: American Council of Learned Societies.
- American Council of Learned Societies. 1993. The Humanities in the Schools. Novi Eboraci: American Council of Learned Societies.
- Brooks, Peter, ed., cum Hilary Jewett. 2014. The Humanities and Public Life. Novi Eboraci: Fordham University Press. ISBN 978-0-8232-5704-1.
- Office of Education of the United States. 1966. Guidelines: Financial Assistance for Strengthening Instruction in the Arts and the Humanities in Public Elementary and Secondary Schools. Vasingtoniae: Office of Education.
- Probyn, Elspeth, Stephen Muecke, et Adam Shoemaker. 2006. Creating Value: The Humanities and Their Public. Canberrae: Australian Academy of the Humanities. ISBN 9780909897578.
- Sommer, Doris. 2014. The Work of Art in the World: Civic Agency and Public Humanities. Durhamiae: Duke University Press. ISBN 9780822355714.
Nexus externi
recensere- American Council of Learned Societies' National Task Force on Scholarship and the Public Humanities, archives.acis.org
- Nationalis Humanitatum Dos, www.neh.gov
- Programma Humanitatum Publicarum, www.brown.edu (Universitas Brunensis)