Hilarion Rancatus (natus die 2 Septembris 1594 et mortuus est die 17 Aprilis 1663) fuit theologus et scriptor italicus.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Wikidata Hilarion Rancatus
Res apud Vicidata repertae:
Hilarion Rancatus: imago
Hilarion Rancatus: imago
Nativitas: 2 Septembris 1594; Mediolanum
Obitus: 17 Aprilis 1663; Roma
Nomen nativum: Bartolomeo Rancati

Hllarion Rancatus natus est Mediolani ex honestis parentibus, anno 1594, IV Nonas Septembris?, ipso meridie. Cisterciensium monachorum habitum in Coenobio Charaevallensi suscepit. Confecto autem tyrocinio ad Sancti Ambrosii Asceterium Mediolanense translatus, philosophiae, et Graecae, atque Hebraicae linguae operam dedit. Salmanticam postea se contulit ad altiora theologiae studia perdiscenda, et quadriennii cursum eo progressu confecit, ut miraculi loco apud omnes ipse haberetur. Quare magister designatus in patriam remeavit. Munus tamen implere per valetudinem nequaquam potuit. Romam inde profectus linguis Arabicae, et Syriacae, Victorio Sciale Accorensi Maronita praeceptore operam navavit. Per urbem coepit emanare fama tanti viri, et ad aures Pauli V Pontificis Maximi pervenit, statimque eum Paulus aggregavit celeberrimo summorum theologorum conventui, instituto ad examinandos nonnullos Syriacos libros de ratione formulisque precandi. Coetui praeerant tres insigni eruditione praediti cardinales, scilicet Octavius Bandinus, Robertus Bellarminus, et Alexander Ursinus. Hic autem Rancatus tot tantaque ingenii specimina exhibuit, ut omnibus stupori esset, ac praecipue Bellarmino, qui tanti eum faciebat, quanti eius aetatis neminem. Exinde coeptus est adhiberi ad maximas ecclesiae curas, et super ipsis sententiam rogari, regnantibus Gregorio XV et Urbano VIII. Ab hoc primum adscitus est cum aliis peritissimis viris ad versionem Vulgatae Latinae in Arabicum Idioma, et in arduo opere diu prae ceteris insudavit noster Hilarion. Hinc Sancti Officii qualificator renunciatus, diligentiam, scientiam, prudentiamque suam orbi toti mire probavit. Quare ad extraordinarias sacrae theologiae controversias, quae saepe intercurrebant, ab Eminentissimo Francisco Barberino assidue vocabatur, et Abbas Monasterii S. Crucis Hierosolymis, Urbano id iubente pontifice creatus est. Verum cum non modo scientiarum gloria, sed etiam sanctimoniae fama inclaresceret Rancatus; ipsi demandata est ab eodem Urbano provincia lustrandi cum censorio munere Camaldulensem Eremum sitam in iugis Appennini. Paucos etiam post annos praefuit eorundem Patrum Camaldulensium Comitiis generalibus. Capitulo quoque generali Patrum Augustinianorum, qui Excalceati dicuntur, praesedit loco Eminentissimi Cardinalis Pallotti, eius ordinis protectoris, gravissimis alio curis distenti. Primus postea Sacrae Rituum Congregationis consultor institutus est ab Urbano, et mortuo Ulpiano Ulpio inter Sancti Officii Confultores adlectus. Quin inter praelatos apostolicae visitationi praepositos numeratus, et decedente Buccabella auditore rotae, qui erat a secretis Congregationis Cardinalium super Ecclesiae Britannicae negotiis, in eius locum suffectus est. Cumque visitatores apostolici Innocentio X multi in urbe gravesque essent, ipse nullo vacante loco, inter eos extra ordinem est cooptatus: quod tertium ei maxima cum laude contigit sub Alexandro VII. In ea autem celeberrima quae Innocentii tempore de Jansenii erroribus congregatio fuit instituta, Hilarion primas inter theologos tenuit, et suffragii praerogativam tulit. Illud summae vertendum est laudi, quod Hilarionis sententia in qualibet quaestione vim apud omnes haberet, pondusque praeiudicii. Fuit etiam Hilarion procurator generalis suae congregationis in urbe: fuit et praeses, et mirum est quantum semper Cisterciensi Ordini profuerit. Una ei defuit prospera valetudo. Contraxit quippe ex nimia contentione studendi, dicendi, et disputandi hypocondriacos primum morbos, deinde podagram, et chiragram, quae eum semper vexabat, et interdum scribendi usum auferebat. Patebant tamen illius fores consultantibus, nam ad eum graviores illustrioresque causae afferebantur. Raro exibat dies, quin ad eum aut cardinalis, aut orator, aut princeps, aut vir aliquis veniret. Nemo fere fuit Catholicus in Europa princeps, qui eum aut per litteras non salutaret, aut per suos oratores non consuleret. Ipsae integrae, severaeque respublicae, patrum consiliis abundantes, saepe eum de domesticis, et gravissimis rebus confuluerunt. Quodque in primis animadvertendum, ipsimet pontifices Romani, viva fidei oracula, Hilarionem frequenter ad se vocare, sua ei sensa aperire, et iudicium super gravissimis causis poscere, eumque dicentem audire, et dicentis probare sententiam singulari in eum dignatione voluerunt. Et quidem Alexander VII multum eo utebatur, saepe ad se venire iubebat, et cum voluptate audiebat, detinebatque apud se diu, atque magna cum significatione benevolentiae dimittebat. Inclutus sane antiquitatis amator fuit Rancatus, et novitatis osor acerrimus. Donata sibi a Catholico Rege congiarii sacri nomine millia octo aureorum ex integro Monasterio Sanctae Crucis ad expensas extructionis ecclesiae, et domesticos paratus assignavit. Gravissimo correptus morbo, octoginta integros dies cum ipso luctatus est, et incredibili pietate mortem subiit, inter Suorum S. Crucis Hierosolymis (quod quidem monasterium tunc abbas moderabatur). Coenobitarum manus animam reddens, die 17 Aprilis anno 1663: annos natus sexaginta novem, menses septem, dies quindecim. Tertio post obitum die in coenobii sui ecclesia solemni pompa ipsi iusta persoluta sunt, universa pene urbe, ac ex omnium ordinum viris, ac praelatis adstantibus. Funebrem orationem habuit disertissimus Pater Franciscus Macedo, Lusitanus, Minoris Observantiae Lector Jubilatus, quae Romae quoque edita est typis Philippi Mariae Mancini. Eius corpus tandem in subterraneo Sancti Georgii Sacello conditus est sub hac inscriptione:

ΧΡΩ
PRIMOGENITO MORTVORVM
H.S.E.
D. HILARION RANCATVS
MEDIOLANENSIS MONACHVS CISTERCIENSIS
HVIVS COENOBII ABBAS
ET TANTVM NON AVCTOR
PIETATE DOCTRINA LINGVARVM PERITIA
INSIGNIS
SALMANTICAE ERVDITVS ROMAE INNOTVIT
IN CONGREG. S. OFFICII AC SACRA RITVVM
CONSVLTOR
CONGREG. SVPER ECCLESIA BRITANNIAE A SECRETIS
SVI ORDINIS PROCVRATOR AC PRAESES GENERALIS
CAMALDVLENSIS EREMI VISITATOR
IN EIVS FAMILIAE COMITIIS GENERALIBVS PRAEFVIT
IN RECOGNITIONE LIBRORVM SYRIACORVM
VERSIONE ARABICA BIBLIORVM
EXPLICATIONE CONTROVERSIARVM FIDEI
QVINQVE SVMMIS PONTIFICIBVS PAVLO V. GREGORIO XV.
VRBANO VIII. INNOCENTIO X.
ALEXANDRO VII.
EXIMIE PROBATVS
VIXIT ANNOS LXIX.
OBIIT XVII. APRILIS AN. MDCLXIII.
CONGREG. ORD. CIST.
OFFITII ERGO H. EI M. P.

Hanc porro inscriptionem antequam lapidi incideretur, Alexander VII Pontifex Maximus, non tam legere voluit, quam etiam nonnullis suo marte additis, ac propria manu scriptis illustriorem reddere.

  • De varia Pontificis electione; ad Onuphrium Panvinium, cum resolutione variarum Quaestionum de eadem materia.
  • De praerogativa Patriarchalium Sedium Romanae, Alexandrinae, et Antiochenae.
  • De redditibus Ecclesiasticis.
  • De Matrimonii indissolubilitate, atque dispensatione.
  • Examen Controversiae de Conceptione Beatae Mariae Virginis cum Testimoniis Sacrae Scripturae, et Sanctorum Patrum.
  • San Litterae Regis Hispaniarum ad Auctorem, cum aliis Documentis, pro cognitione status praedictae Controversiae ab Auctore, instante Rege, agitatae coram Summo Pontifice, et Sacra Congregatione.
  • De Efficacia Divinae Gratiae contra Jansenium; examinatur Doctrina Antonii Arnaldi, cum variis librorum Censuris in eadem causa; coram Summo Pontifice, et Sacra Congregatione.
  • Confutatio libri Jansenii Yprensis Episcopi, cui titulus Augustinus, una cum Epistola Joannis Bollandi contra Jansenium, necnon Oratione DD. Parisiensium in Causa V. Propositionum de Gratia coram Pontifice habita die XIX. Maii MDCLIII. additis Bullis, Decretis, Epistolis, atque Documentis ad eam Controversiam spectantibus.
  • Varia circa praecedentiam inter Consultores S. Officii Romae: de praecedentia Inquisitorum, et de Dignitate Abbatiali, aliaque ad Officium S. Inquisitionis pertinentia.
  • Animadversiones ad Liturgias favore Euchologii Graecorum; nonnulla etiam pertractantur circa unionem Ecclesiae Graecae, aliarumque Schismaticarum cum Romana.
  • Casus plures pro Evangelica praedicatione in Imperio Sinensi, et Japponensi, qui examinantur, et resolvuntur.
  • Discutiuntur etiam plura ad Haeresim Nestorii, et aliorum Orientalium Haereticorum spectantia.
  • Dissertationes duae circa Versiones Bibliorum in linguas Orientales.
  • Censurae variorum librorum tam Hebraeorum, quam Armenorum.
  • Grammatica Syriaca, et Arabica, necnon Lexicon Arabicum, et Syriacum.
  • Varia ad Monasterium Charaevallense spectantia.
  • Quaestiones ad Regulares pertinentes, praecipue in materia Contractuum, cum earumdem Resolutionibus.
  • Censurae variorum librorum in eadem materia.
  • Notae in Regulam S. Benedicti, atque plura ad Monachos Cistercienses pertinentia, una cum variis Privilegiis atque Decretis Summorum Pontificum ad eumdem Ordinem spectantibus.
  • De Correctione, et usu Breviarii Cisterciensis.
  • Tractatus in pr. part. D. Thomae.
  • Miscellanea varia, inter quae Instructio pro Comite Carolo Archinto Senatore Mediolanensi ad Dietam Germanicam pro Rege Catholico destinato, ab Auctore, iubente Pontifice, composita.
  • Censurae diversorum librorum.
  • Relationes variarum Provinciarum pro Congregatione de Propaganda Fide.
  • Quaedam ad Praemonstratenses, Carmelitas, Coelestinos, aliosque Ordines Regulares spectantia.
  • Documenta pro Canonizatione F. Andreae Pepoli Ordinis Minimorum, B. Felicis Capuccini, Glicerii Landriani Mediol., B Stanislai Kotskae, aliorumque plurium.
  • Alia Documenta pro Canonizatione aliorum Beatorum, inter quos B. Gregorii Vicecomitis Papae X. Joannis a Capistrano, et Alexandri Sauli.
  • Alia Documenta ro Canonizatione aliorum, praecipue B. Mariae Magdalenae de Pazzis, Francisci Borgiae, et Philippi Benitii.
  • Dissertatio de Adventu S. Jacobi Apostoli in Hispaniam.
  • Alia pro Correctione Breviarii Romani, etc.
  • Tractatus de Juramento fidelitatis Regi praestando.
  • De Episcopis Angliae.
  • De Facultate Missionariorum in Anglia, cum Visitationibus Auctoris, iubente Pontifice, in eodem Regno factis.
  • Augustinus sive Repertorium de Gratia. Opus vere aureum.
  • Nomenclator Syriacus.
  • Repertorium Theologicum ex D. Thoma.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Dizionario biografico degli Italiani •