Cornelius Iansenius (Batave Cornelius Jansen, natus die 28 Octobris 1585 Acquoi in Provincia Traiecti ad Rhenum - obiit die 6 Maii 1638 Yprae) fuit illustris Batavus theologus ac Yprae episcopus. Iansenius, et postea eius gregales, prorsus negavit hominis libertatem, ita ut homo aut, deficiente gratia Dei, nihil boni ex necessitate posset agere, aut, adiuvante gratia, bonum tantummodo ex necessitate faceret. Non semel sententiae quaedam Iansenii a Sancto Officio damnatae sunt. Iansenismi motio pro eo nominatus est.

Cornelius Iansenius.
Manuscriptum Iansenii
Sermones quidam de Augustino

Iansenius fuit anno 1638, rector Studii Generalis Lovaniensis.

Iansenius ab Ioanne Duvergier de Hauranne magistro Collegii Baionensis - qui postea Abbatiae Sancti Cyrani praefuit - motus est. Traiectum ad Rhenum et Lugdunum Batavorum studiorum loca fuerunt antequam se cum amicis in operum Augustini lectionem dedicaret. Credidit Baium haereticum cum gratiarum doctrina viam bonam invenisse. Scholasticae et facilitati iesuitarum ascesim severam contraponebat.

Anno 1630 professor Scripturarum Sacrarum Lugduni nominatus est et anno 1636 episcopus Yprae quam installationem opus satiricum Martis gallici (1635) contra reges Francicos directum promovisse videtur. Iesuitis impedientibus anno 1640 opus vulgari potuit hoc: »Augustinus sive doctrina S. Augustini de humanae naturae sanitate aegritudine et medicina adversus Pelagianos et Massilienses«. Quo libro autem initium in rixas longinquas datum est. In querelis, quae saeculum unum complebant, quaestiones variae de relationibus inter scientias, gubernia saecularia et auctoritates ecclesiasticas positae atque disputatae sunt. Theoreticis quaestionibus practica exempla addita sunt. Iansenius ibi declaravit philosophiam esse omnium haereseon matrem et scholasticam recentiorem Pelagianam omnium moralitatem depravavisse, ex qua quaecumque legitima atque probabilia declararentur. Vere Iansenius ipse probabilitatem nolens volens secutus est, ut gratiarum doctrinam perverteret et bonorum operum subsidium negaret. Iam antea Portus Regius animis Augustinianis et vitae asceticae eremiticaeque se patefecerat. Baius autem a cardinali Richaeleo in custodiam usque annum 1642 missus est et anno 1643 animam efflavit. In bulla In eminenti Urbanus VIII omnes disputationes de Iansenii libro interdictae sunt. Sed iansenismi sectatores iam plures fuerunt et in Belgio bullae approbatio usque annum 1647 prolongata est; in Francia Universitas Parisiensis res XXIV in bullam obiectandas annuntiavit; anno 1642 Arnauld librum praetitulatum De la fréquente communion contra iesuitas edidit necnon apologiam iansenismi anno 1644.

Postquam iansenismi fautores LX preces suas theologicas vel in parlamentum ante senatores tulerunt, quaestiones istae theologicae statim politicae factae sunt. Papa Innocentius X anno 1653 sententias quinque haereticas proclamavit.[1] Bulla in Francia Belgioque accepta est. Iansenistae in silentio porro agebant, cum Blasius Pascalis magna voce e.g. in opere Lettres écrites par L. Montalte Societatem Iesu cum sale aggrederetur. Moniales ad Pontum Regium quoque bullam refutarunt; annis 1663 et 1666 monitae sunt - et vere auxilium ab episcopus quattuor nactae sunt. Anno 1668 quaestio ista conciliata esse videtur. Nicole et Arnauld scriptis suis necnon querela de regalibus (tunc solummodo duo episcopi Romam iuverunt!) novas procellas ante Portum Regium excitarunt. Editio recentior Bibliae sacrae, quam anno 1671 oratorianus Pasquier Quesnel ediderat, oppressiones novas faciliores reddidit. Tunc papa silentium iansenistarum contritorum non iam sufficere dixit, itaque dispersio monialium iussa est. Monasterium splendidum anno 1708 destructum est; peregrinationibus impediendis cadavera et omnia alia vestigia remota sunt.

Liber domini Quesnel autem papae iussu a doctis Francogallis inquisiti sunt, unde bulla Unigenitus die 8 Septembris 1713 promulgari potuit rerum anathematizandarum caussa. Sed Noailles episcopus Parisiensis, collegae XIV et academici censuerunt concilium generale esse convocandum. Hi (ad concilium) appellantes nominati sunt; cum anno 1728 episcopus Noailles se voluntati papali dedidisset, iansenistae sat multi confugiebant. In Batavia inde ecclesia Discipulorum Sancti Augustini condita est. Seminarium sacerdotale fuit in oppido Amersfoort.

Ante sepulcrum Francisci Parisiensis in coemeterio Sancti Medardi annos multos conventus mystici fiebant, ut anno 1732 vigiles publici istos convulsionarios impugnare et dissolvere cogerentur. Spiritualiter autem animus iansenismi pergebat et variis in politica, ubi magis magisque theologica cum saecularibus miscerentur. In vulgo autem oppositio contra Romam papalem et monarchum Francicum crescebat, quibus conscientiae liberae repressio imputata est.

  1. Ecce propositiones in versione Theodisca: 1) Einige Gebote Gottes sind für die Gerechten nach den Kräften, die sie haben, zu erfüllen unmöglich; 2) der innern Gnade widersteht man im Zustande der gefallenen Natur niemals; 3) um im Zustande der gefallenen Natur Verdienst oder Mißverdienst zu erlangen, bedarf der Mensch nicht einer Freiheit von der innern Nothwendigkeit, sondern nur einer Freiheit vom äußern Zwang; 4) die Semipelagianer waren darin Ketzer, daß sie lehrten, der menschliche Wille könne der innern zuvorkommenden Gnade widerstehen; 5) es ist semipelagianisch, zu sagen, Christus sei für alle Menschen gestorben.

Bibliographia

recensere
  • Traitez de controverse de Cornelius Jansenius évêque d'Ypres avec les ministres de Bosleduc, dans Louis Ellies Dupin, Bibliothèque des auteurs ecclésiastiques du XVIIe siècle, André Pralard, Lutetiae, 1719, tomus 2, p. 109-118 (in interreti hic)
  • Louis Cognet: Le Jansénisme, Lutetiae, PUF, collection « Que sais-je ? » 960/1967. ISBN 978-2-13-038900-2
  • Hervé Hasquin (ed.), Dictionnaire d'histoire de Belgique. Vingt siècles d'institutions, les hommes, les faits, Bruxellis, Didier Hatier, 1988, p. 260.
  • Lubac, de (H.), Surnaturel. Études historiques, Pais, Aubier, 1946

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornelium Jansen spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Catholic Hierarchy