Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Hieroglyphica (discretiva)

Hieroglyphica
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
Y3n
nTr S43
Z3
Translitteratio Sš-nj-mdw.w-nṯr
Translatio Scriptura deorum verborum
Hieroglyphica Aegyptia in templo Kom Ombo.

Hieroglyphica Aegyptia[1] (fontibus antiquis litterae vel notae hieroglyphicae)[2] sunt antiqua signa veterrimi modi quo Lingua Aegyptia scripta est, annis 3200 a.C.n.400 p.C.n. adhibita.

Sunt tres modi utendi ubi signum singulum potest significare:

  • sonum (phonogrammata),
  • verbum aut notionem (logogrammata sive ideogrammata) aut
  • determinatorem (semagrammata).

Primo 700 signis, postea tempore Graeco-Romano circiter 7000 signis, hieroglypica formant peramplum modum scribendi.

De nomineRecensere

Nomen hieroglyphicorum provenit ex verbis Graecis τὰ ἱερογλυφικὰ γράμματα, quae significant: sanctae (ἱερός) caelatae (γλύφω) litterae (γράμματα).

Hieroglyphica interpretataRecensere

  Si plus cognoscere vis, vide Hieroglyphicorum Aegyptiorum interpretatio

Anno 396 p.C.n. ultima inscriptione facta, scientia hieroglyphicorum periit. Saeculo exeunte quinto Horapollo in suo opere Hieroglyphica obtulit interpretationem falsam, sed fortasse cum parte vera. Saeculo nono et decimo Arabes in Egypto quaesiverunt signa aperire. Iohannes Goropius Becanus et Athanasius Kircherus studuerunt hieroglyphicis. Tabula Rosettae inventa, Francogallus Ioannes Franciscus Champollion arcanam Aegyptiam scripturam primus aperuit anno 1822.

De scripturaRecensere

Ductus scribendiRecensere

 
Stela Ankh-af-na-khonsu, cum multo ductibus scribendi.

Primo hieroglyphica scripta sunt in columnis a summo ad imum et a sinistra ad dexteram, sed ductus variare potest . Non est difficile statuere ductum verum, nam homines picti animaliaque inspiciunt initium versus.

Sicut multis aliis modis scribendi antiquis, terminus vocabulorum non signatur. Tamen potes distinguere verbulos, quoniam determinatores saepe terminum vocabuli formant.

Vis hieroglyphicorumRecensere

Sunt tres modi utendi (vide supra):

PhonogrammataRecensere

Phonogrammata sunt signa quae sonos describunt, sicut abecedarium. Solum consonantes scribuntur, sicut scriptura Arabica.

Signa simpliciaRecensere

Sunt circa viginti quattuor signa simplicia, id est signa quae describunt consonantem singulam.

Signa simplicia
Signum Numerus in indice Gardiner Transcriptio Appellatio (Germanice) Nomen Res
 
G1 3 a sicut in Land Alef vultur
 
M17 j ie sicut in sie
j sicut in ja
Jod harundo
 
Z4 j ie sicut in sie duo lineae
  
2× M17 y ie sicut in sie duo harundines
 

sive
 
 
D36
sive
2x D36
ˁ a sicut in Hase
sive
d sicut in du
r sicut in rufen
Ajin sive d/r bracchium
 
sive
 
G43
sive
Z7
w u sicut in Hut,
w sicut in Anglica waw!
Waw pullus sive nota hieratica
 
D58 b b sicut in Band b crus
 
Q3 p p sicut in Hupe p sedes sive storea harundinea
 
I9 f f sicut in Feld f vipera
 
G17 m m sicut in Mutter m noctua
 
N35 n n sicut in nein n aqua
 
D21 r r sicut in rufen r os
 
O4 h h sicut in Hose h aula
 
V28 h sicut in Hose textus
 
Aa1 ch sicut in Dach velum (?)
 
F32 ch sicut in ich cauda
 
O34 z s sicut in Sand claustra ianuae
 
S29 s ß sicut in Fuß s vestis
 
N39 š sch sicut in schießen Schin stagnum
 
N29 q k sicut in Kind Qaf collis
 
V31 k k sicut in Kind k corbis
 
W11 g g sicut in gut g mensa
 
V32 g (g2) g sicut in gut saccus
 
X1 t t sicut in Tante t panis
 
V13 tsch sicut in Quatsch tsch funis
 
D46 d d sicut in du d manus
 
I10 dsch sicut in Dschungel dsch cobra
Signa dupliciaRecensere
Signa tripliciaRecensere

LogogrammataRecensere

Logogrammata sunt imagines rerum, semper signantur linea muta. Omnia hieroglyphica possunt logogrammata esse. Exempli gratia:

  •  
     
    , significat "solem";
  •  
     
    pr, significat "domum";
  •   
     
    swt (sw+t), significat "harundinem";
  •  
     
    ḏw, significat "montem".

Ratio non derecta (metonymia vel metaphora):

  •   
    nṯr, significat "deum"; signum est vexillum templi;
  •   
    , significat "animum"; signum est avis cum capite humano;
  •   
    dšr, significat "phoenicopterum"; phonogrammata significat ruber.

Logogrammata raro usa sunt.

SemagrammataRecensere

Solum consonantes scribuntur, ut vocabula aliquae habeant eandem rationem scribendi. Determinatores sequuntur vocabula ut non conturbaris.

Determinatores
Hieroglyphica Transcriptio Vis hieroglyphicorum Determinator Vis determinatoris
 
 
 
wn aperire ianua ianua/porta
aperire
 
 
 
wn(j) festinare crura motus
 
 
 
wn erratum; culpa; passer malus
 
 
 
wn calvus pecten crinis

Alii determinatores

femina puer vel puella vir rex vis motus lignum
 
 
 
 
 
 
 

QuadratiRecensere

 
Hieroglyphica in quadratis. Versus primus (a dextera ad sinistram): ḥtp et jmn-rˁ.

Hieroglypica non scribuntur in linea recta, sed in quadratis virtualibus. Exempli gratia (vide dextera):

  •  
       
    — ḥtp (Hotep)
  •   
     
       
    — jmn-rˁ (Ammon-Ra)

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Ioannes Pierius Valerianus, Hieroglyphica, sive de sacris Aegyptiorum literis commentarii (Basileae, 1556) (titulus operis); Cataldi Jannelli, Opus hermeneuticum (Neapoli, 1830-1831) tom. iii: "Hieroglyphica Aegyptia ..." (titulus voluminis) liber apud Google; Michael Maieri, Arcana arcanissima, hoc est, hieroglyphica Aegyptia-Graeca (titulus libri anno 1614 editi) liber apud Google
  2. "Litterae hieroglyphicae": Macrobius, Saturnalia 1.21.12. "Notae hieroglyphicae": Ammianus Marcellinus, Historiae 17.4.8.

Nexus externiRecensere