Hieroglyphica
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
Translitteratio
sš-nj-mdw.w-nṯr
Translatio
Scriptura deorum verborum
Hieroglyphica Aegyptia [ 1] (fontibus antiquis litterae vel notae hieroglyphicae )[ 2] sunt antiqua signa veterrimi modi quo Lingua Aegyptia scripta est, annis 3200 a.C.n. –400 p.C.n. adhibita.
Hieroglyphica Aegyptia in templo Kom Ombo.
Sunt tres modi utendi ubi signum singulum potest significare:
sonum (phonogrammata ),
verbum aut notionem (logogrammata sive ideogrammata ) aut
determinatorem (semagrammata ).
Primo 700 signis, postea tempore Graeco-Romano circiter 7000 signis, hieroglypica formant peramplum modum scribendi.
Nomen hieroglyphicorum provenit ex verbis Graecis τὰ ἱερογλυφικὰ γράμματα, quae significant: sanctae (ἱερός) caelatae (γλύφω) litterae (γράμματα).
Stela Ankh-af-na-khonsu, cum multo ductibus scribendi.
Primo hieroglyphica scripta sunt in columnis a summo ad imum et a sinistra ad dexteram, sed ductus variare potest . Non est difficile statuere ductum verum, nam homines picti animaliaque inspiciunt initium versus.
Sicut multis aliis modis scribendi antiquis, terminus vocabulorum non signatur. Tamen potes distinguere verbulos, quoniam determinatores saepe terminum vocabuli formant.
Sunt tres modi utendi (vide supra):
Phonogrammata sunt signa quae sonos describunt, sicut abecedarium . Solum consonantes scribuntur, sicut scriptura Arabica .
Sunt circa viginti quattuor signa simplicia, id est signa quae describunt consonantem singulam.
Signa simplicia
Signum
Numerus in indice Gardiner
Transcriptio
Appellatio (Germanice)
Nomen
Res
G1
ꜣ
a sicut in La nd
aleph
vultur
M17
j
ie sicut in sie j sicut in j a
jod
harundo
Z4
j
ie sicut in sie
duo lineae
M17A
y
ie sicut in sie
i graeca
duo harundines
D36
ꜥ
a sicut in Ha se d sicut in d u r sicut in r ufen
ain
bracchium
sive
G43 sive Z7
w
u sicut in Hu t w sicut in Anglica w aw!
wau , vel u duplicata
pullus sive nota hieratica
D58
b
b sicut in B and
be
crus
Q3
p
p sicut in Hup e
pe
sedes sive storea harundinea
I9
f
f sicut in F eld
ef
vipera
G17
m
m sicut in M utter
em
noctua
N35
n
n sicut in n ein
en
aqua
D21
r
r sicut in r ufen
er
os
O4
h
h sicut in H ose
ha
aula
V28
ḥ
h sicut in H ose
ha secunda
textus
Aa1
ḫ
ch sicut in Dach
ha tertia
velum (?)
F32
ẖ
ch sicut in ich
ha quarta
cauda
O34
z
s sicut in S and
es , vel zeta
claustra ianuae
S29
s
ß sicut in Fuß
es
vestis
N39
š
sch sicut in sch ießen
scin , vel es secunda
stagnum
N29
q
k sicut in K ind
coph , vel ku
collis
V31
k
k sicut in K ind
ka
corbis
W11
g
g sicut in g ut
ge
mensa
X1
t
t sicut in T ante
te
panis
V13
ṯ
tsch sicut in Quatsch
tsce , vel te secunda
funis
D46
d
d sicut in d u
de
manus
I10
ḏ
dsch sicut in Dsch ungel
dsce , vel de secunda
cobra
V33
g (g2 )
g sicut in g ut
saccus
E23
l
(Aegyptia Serotina) l sicut in Kl eopatra
el
leo
V4
o
(Aegyptia Serotina) o sicut in Pto lemaios
o
laqueus
Logogrammata sunt imagines rerum, semper signantur linea muta. Omnia hieroglyphica possunt logogrammata esse. Exempli gratia:
— rꜥ , significat "solem";
— pr , significat "domum";
— swt (sw +t ), significat "harundinem";
— ḏw , significat "montem".
Ratio non derecta (metonymia vel metaphora ):
— nṯr , significat "deum"; signum est vexillum templi;
— bꜣ , significat "animum" vel "personam"; signum est avis cum capite humano;
— dšr , significat "phoenicopterum "; phonogrammata significat ruber.
Logogrammata raro usa sunt.
Solum consonantes scribuntur, ut vocabula aliquae habeant eandem rationem scribendi. Determinatores sequuntur vocabula ut non conturbaris.
Determinatores
Hieroglyphica
Transcriptio
Vis hieroglyphicorum
Determinator
Vis determinatoris
wn
aperire
ianua
ianua/porta aperire
wn(j)
festinare
crura
motus
wn
erratum; culpa;
passer
malus
wn
calvus
pecten
crinis
Alii determinatores
femina
puer vel puella
vir
rex
vis
motus
lignum
Hieroglyphica in quadratis. Versus primus (a dextera ad sinistram): ḥtp et jmn-rꜥ.
Hieroglypica non scribuntur in linea recta, sed in quadratis virtualibus. Exempli gratia (vide dextera):
Nexus interni
↑ Ioannes Pierius Valerianus , Hieroglyphica, sive de sacris Aegyptiorum literis commentarii (Basileae, 1556) (titulus operis); Cataldi Jannelli, Opus hermeneuticum (Neapoli, 1830-1831) tom. iii: "Hieroglyphica Aegyptia ..." (titulus voluminis) liber apud Google ; Michael Maieri, Arcana arcanissima, hoc est, hieroglyphica Aegyptia-Graeca (titulus libri anno 1614 editi) liber apud Google
↑ "Litterae hieroglyphicae": Macrobius , Saturnalia 1.21.12. "Notae hieroglyphicae": Ammianus Marcellinus , Historiae 17.4.8.