Henricus Thomas Chiffletius
Henricus Thomas Chiffletius[1] (floruit medio septimo decimo saeculo) fuit numismatista et vir ecclesiasticus Vesuntinus quem Suecorum regina Christina ab eleemosynis suum fecit. Quae regina cum ingentem numerum nummorum antiquorum collegisset Henricus Thomas nummophylacium quoque curabat. Dissertatiuncula anno 1656 publicata qua omnes nummos aeneos effigie imperatoris Othonis signatos a falsariis modernis adulteratos probabat eum ab oblivione vindicavit.
De familia
recensereHenrico Thomae pater erat Ioannes Iacobus Chiffletius[2], clarissimus eruditus qui primus historiam Vesuntionis urbis composuit atque multa alia scripta docta reliquit. Per duo saecula Chiffletii, gens Vesuntina, et locupletes bibliothecas et nummophylacia collegerunt ː omnes aut iusrisconsulti, aut antiquarii et historici, aut medici aut ecclesiastici erant[3] et plerumque Hispanorum regi morem gerebant (Vesuntio tum urbs Hispanica erat). Henricus Thomas et ipse patrem Bruxellas secutus est cum ille minister Hispanorum regis Philippi IV factus est. Circa 1575 obiit, certe post 1571.
Operɑ
recensereDissertationem de Othonibus aereis, quamquam perspicaciter in ea falsariorum inventiones detegebantur, multi aegre ferebant quia divites et potentes principes tales rarissimos nummos e clarissimorum illius temporis numismatistarum consilio magno pretio sibi comparaverant. Mox Petrus Seguinus, numismatistarum Parisiensium princeps, qui multos nummos Ludovico XIV donarat aut vendiderat in libro suo opinionem H.T. Chiffletii reiciebat. Qui ut alter Galilaeus ad palinodiam compulsus est anno 1671 publicatam. In cimeliarcho Christinae reginae quoque Otho aeneus tum inveniebatur[4].
Libello suo novam editionem adiunxerat Libri de numismate antiquo Claudii Chiffletii (anno 1580 mortui), unius e maioribus suis qui et ipse numismatista fuerat ː
- Dissertatio de Othonibus æreis Auctore Henrico Thoma Chifletio, Ioannis Iacobi f. Subiunctus est Claudii Chifletii De antiquo numismate liber posthumus, Antverpiae : ex officina Plantiniana Balthasaris Moreti, 1656. Hoc opusculum Leopoldo Gulielmo, archiduci Austriae, dedicatum figuris nummorum aeri incisis ornatum est. Iterum editum in Miscellaneis Chiffletianis (1688) et in Thesauro Sallengriano[5] (1716). Epistula in Numismatibus Imperatorum Romanorum Caroli Patini[6] legitur qua Henricus Thomas Chiffletius sententiam de Othonibus aereis mutasse confitetur. Qua palinodia immodice gaudens Patinus eam publicare festinavit. Praeterea observationes numismaticae manuscriptae eiusdem auctoris in Bibliotheca Vesuntina servantur[7].
Alter libellus numismaticus sine nomine auctoris in lucem proditus Henrico Thomae adtribui solet ex catalogo bibliopolii Elsevirorum anni 1674 ː
- Series chronologica imperatorum Romanorum a C. Julio Caesare ad Ferdinandum III, Aug., [Antverpiae] : Officina Plantiniana, 1655. Qui libellus tabellae formam exhibet per imperatores quidem, sed etiam per metalla et modulos digestae cui nummorum imperialium collector suorum inscribere numerum potest.
Postremo laudatio quaedam sub eius nomine cicumferebatur ː
Notae
recensere- ↑ Orthographia Chifletius quoque invenitur.
- ↑ Tertius filius ei erat e quatuor. Fratres sunt Iulius, canonicus Tornacensis, Ioannes, canonicus Vesuntinus qui nonnullos libros historicos publicavit et Philippus Eugenius.
- ↑ Autour des Chifflet : aux origines de l'érudition en Franche-Comté : actes des journées d'étude du Groupe Chifflet, Vesuntione, Presses universitaires de Franche-Comté, 2007 Recensio critica
- ↑ Antoine Schnapper, Le géant, la licorne et la tulipe, Flammarion, 1988 ː 152-153.
- ↑ Novus thesaurus antiquitatum Romanarum, congestus ab Alberto Henrico de Sallengre. Tomus primus. Cum figuris aeneis. Hagae-Comitum Apud Henricum Du Sauzet MDCCXVI ː 629-650.
- ↑ Imperatorum Romanorum numismata ex aere mediae et minimae formae : descripta & enarrata per Carolum Patinum,..., Argentorati, 1671 pp. 131-133 apud Gallica
- ↑ Ms. Chiflet 190[nexus deficit]