Hemiunu (fl. 2570 a.C.n.) fuit architectus Magnae Pyramidis Gizensis in Aegypto sitae.[1][2]

Statua Hemiunu in Museo Pelizaeo, Hildeshiae in Germania. Pedes in columnis notarum hieroglyphicarum requiescunt, flavo, rubro, fusco, nigro picti.
Hmiwnw

Scriptura hieroglyphica
nominis Hemiunu.

Hemiunu fuit filius Principis Nefermaat et Itet uxoris,[3] nepos Sneferu, et cognatus Cheopis, pharaonis Regni Veteris. Hemiunui erant tres sorores et multi fratres.

Ille in sepulcro describitur princeps hereditarius, comes, sealer? regis Aegypti Inferioris (jrj-pat HAtj-a xtmw-bjtj); in statua praeterea in eius serdab inventa (et nunc Hildesiae visa), ei sunt tituli "filius corporis regis, iudex principalis et vezirus, maximus ex Domu Thoth" (sA nswt n XT=f tAjtj sAb TAtj wr djw pr-DHwtj).[4] Vezirus successit Kanefer, patruum et patrem Nefermaat.[5]

Sepulcrum

recensere

Hemiunu sepulcrum, prope pyramidem Cheopis iacens, caelaturas suae effigiei continet. Nonnulli lapides suae mastabae diebus notantur, quae ad imperium Cheopis spectant.[6] Sua statua[7] in Museo Pelizaeo Hildesiae in Germania videri potest.[3]

  1. De Camp, p. 35.
  2. Shaw, p. 89.
  3. 3.0 3.1 Arnold, p. 107.
  4. Pagina de G 4000, sepulcro Hemiunu, apud gizapyramids.org.
  5. Cambridge, p. 166
  6. Strudwick, p. 157.
  7. Tiradritti, p. 13.

Bibliographia

recensere
  • Arnold, Dieter. 2002. The Encyclopaedia of Ancient Egyptian Architecture. I. B. Tauris.
  • Cambridge Ancient History. 2000. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • De Camp, Lyon Sprague, et Catherine Crook De Camp. 1964. Ancient Ruins and Archaeology. Novi Eboraci: Doubleday.
  • Shaw, Ian. 2003. The Oxford History of Ancient Egypt. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Strudwick, Nigel C. 2005. Texts from the Pyramid. SBL.
  • Tiradritti, Francesco. 2002. Arte egizia. Giunti.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hemiunu spectant.