Wikidata-logo.svg Helmstadium
Res apud Vicidata repertae:
Helmstadium: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°13′41″N 11°0′38″E
Numerus incolarum: 25 728
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Helmstedt

Gestio

Procuratio superior: Circulus Helmstadiensis

Geographia

Superficies: 46.97 chiliometrum quadratum, 66.74 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Albuquerque, Vitreium, Chard, Fluvii, Haldensleben, Svietlahоrsk, Saxopolis, Konaklı

Tabula aut despectus

Helmstadium: situs
Situs Helmstadii in Circulo Helmstadiensi

Helmstadium[1] sive Helmanstidi[1] sive Athenae ad Ehnum[2] est urbs Saxoniae Inferioris et caput Circuli Helmstadiensis. E partibus quattuor constat, quarum una est Barmke.

HistoriaRecensere

 
Aedificium pristinae Universitatis Helmstadiensis

Circa annum 800 cella missionis Christianae in agro Helmstadiensi condita est. Urbs ipsa anno 952 nomine Helmonstede in actis Ottonis I imperatoris descripta est. Anno 1199/1200 oppidum a copiis Philippi ducis Sueviae deletum est. Anno 1247 urbs declarata est. Annis 1426 - 1518 Helmstadium sodalis Hansae fuit. Anno 1530 Reformatio protestantica inducta est, Helmstadium pars Ducati Brunsvici factum est. Die 15 Octobris 1576 Academia Iulia - i.e. Universitas Helmstadienis inaugurata est. Ad usque annum 1809 mansit. Nam annis 1807 - 1813 Helmstadium ad Regnum Westphaliae pertinuit, cuius rex Hieronymus Bonaparte eam claudi iussit. Anno 1833 Helmstadium caput circuli eiusdem nominis factum est. Ab anno 1833 pars Rei Publicae Brunsvici erat et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Postquam Germania Bello Orbis Terrarum II divisa est, Helmstadium ad finem Germaniae Orientalis situm hac re valde affectum est. Non prius quam anno 1989 finis aperta est.

Cives clariRecensere

NatiRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Helmstadium spectant.

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1325
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Helmstadium spectant.
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!