Barmke vel Helmstedt-Barmke est vicus Saxoniae Inferioris prope Helmstadium ac Brunsvicum situs, quo imprimis agricolae fabrique vivunt. Collis vici appellatur Stuhius mons, regionis altior mons est Elm;[1] deinde vico Barmke est propinqua via strata autocinetorum primi ordinis, quae A2 nominatur. Ea via valde favet mercatui incolarum, itaque vere probatur. Anno 1150 primo in actis descripta est, anno 1974 pars Helmstadii facta est.

Stela vici Barmke

NotaeRecensere

  1.   Nomen Latinum (cum fonte) desideratum (addito nomine cum fonte, hanc formulam remove). Cf. Elm (Höhenzug) apud de:wiki.

Nexus externusRecensere

  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!