Helgus
Helgus (vel Russice Oleg), saepe Helgus Fatidicus dictus[1], anno 912 mortuus, dux Rutheniae (nempe Novogardiae et Kioviae) fuit.
Obitus: 912; Kiovia
Patria: Russia Kioviensis
Memoria
Vita et opera
recensereHelgus Varegus fuit, Rurici socius et familiaris (Efandae uxoris Rurici frater, ut Tatiščev dicit, sed fides ei non firma est). Post mortem Rurici anno 879, cum Inguarus filius eius iam infans esset, Helgus regens factus est et Novogardiae dux. Anno 882 per Iter ex Varegis in Graeciam profectus erat et ad Kioviam advenerat, quam eo tempore Varegi alii, Askoldus et Dirus, occupabant. Eos vicit et caput ducatùs in Kioviam transtulit. Tunc Helgus Kioviam matrem urbium Rutheniae, quod cognomentum eae assuetum est, primus nominavit. Varias gentes Slavicas vicit, quae ante Chazaris obsecuti erant, et imperio suo adiunxit. Anno 907 cum classe 200 navium contra Constantinopolim expeditionem movit, ubi dicitur Graecos vicisse et scutum suum super portas urbis figisse, quod multis fabulosum videtur. Sed pactum, quod Helgus cum Graecis anno 911 conclusit, sine dubio verum est.
Anno 912 morsu serpentis occisus est; fabula de hac morte, quam et Alexander Pushkin in suo Carmine de Helgo Fatidico[2] sequitur, narrat, ut Helgo mors de equo suo, quem praecipue dilexerat, praedicta esset; Helgus equum procul abducere iussit et aliquot annos post, equo iam mortuo, sepulchrum eius forte invenit et, cranium equi pede calcans, dicit: «Eumne metuam?» Serpens e cranio se exseruerat et ducem momordit[3].
Notae
recensere- ↑ Russice Вещий Олег, sic in Narratione annorum praeteritorum nominatus est; in versione Constantinus Łucsakowski Divinus (anno 6415).
- ↑ Песнь о вещем Олеге.
- ↑ In Fabula de Orvaro Sagittario(de) eadem fabula de equo mortem ferente narratur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Helgum Fatidicum spectant. |
Lexica biographica: • Den store danske • Большая российская энциклопедия • |
- Annales Novogardienses de Helgo (lingua Russica antiqua)