Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Hantaviridae est ARN virorum familia ordinis bunyaviralium. Nomen de uno fluminum rei publicae Coreanae derivatum est (hantaan).

Hantaviridae infectiones periculosissimas perficere possunt.

Hantaviridarum vectores modusque traiectionisRecensere

Rodentia hantaviridas traiciunt: Sigmodon hispidus (sinistra), Clethrionomys glareolus (dextra).

Rodentia ut Sigmodon hispidus in America et Clethrionomys glareolus in Eurasia hantaviridas traiciunt. Adhuc solum rodentium excrementa (urina, saliva, faeces) via transmissionis nota est.

Signa infectionisRecensere

Tempus incubationis inter duo et quattuor hebdomadas durat, post quod symptomata sunt febris, tussis, myalgia, cephalalgia. Morbi immunopathologici gravissimi sunt:

  • Hantavirorum febris haemorrhagica cum syndroma renali[1]
  • Hantavirorum syndroma pulmonalis (seu cardiopulmonalis)

NotaeRecensere

  1. Yi J, Xu Z, Zhuang R, Wang J, Zhang Y, Ma Y, Liu B, Zhang Y, Zhang C, Yan G, Zhang F, Xu Z, Yang A, Jin B (2013). "Hantaan virus RNA load in patients having hemorrhagic fever with renal syndrome: correlation with disease severity". J. Infect. Dis. 207 (9): 1457–61 

Nexus interni

Nexus externiRecensere