Han Fei (韓非, litteris simplicioribus 韩非, pinyin Hán Fēi, natus in Zhou Orientali circa 280; mortem in Qin civitate sibi veneno consciscens, 233 a.C.n.), etiam Han Fei Zi appellatus, aetate civitatum bellantium fuit philosophus civicus auctoritate in schola legalistica gravis. Qui rationes eius praecursorum composuit, ut in Han Feizi eius libro eponymo describuntur.[1] Saepe habetur maximum legalismi Sinici exemplum, quia eius magnum opus in nuclearibus principiis legalisticis consistit.[2]

Eius scripta Qin Shi Huang, primum Sinarum imperatorem, magnopere moverunt, sed Domu Qin finito, eius philosophia a Domu Han rite infamata est. Quamquam ipse fuit exsul per historiam Sinae imperialis, eius philosophia politica omnem domum sequentem magnopere movit, et exemplar Confucianum, quod affirmat regnum sine legibus optimum esse, numquam iterum obtinuit. Zhuge Liang, cancellarius Shu Han civitatis, postulavit ut Liu Shan imperator librum Han Feizi legeret ut optimum regendi modum disceret.[3]

Han Fei vim legum Shang Yangianarum, vim artis administrativae Shen Buhaianae, notionesque de auctoritate et profetiam Shen Daoianas probavit, dicens dominum civitati firme imperare posse cum rationes eius praecursorum perdisceret, quae sunt potestas (勢, shì), ars (術, shù), ius (法, ). Xunzi credidit ingenium hominum malum, sine virtutibus esse, ac ergo proposuit ut infantuli virtutes adipisci deberent per moralem educationem Confucianum, quae scientiam classium socialium exprimat.

Fontes recensere

Notae recensere

  1. De cultura Sinica.
  2. Ngọc 2011.
  3. Ngọc 2011.

Bibliographia recensere

  • Edouard Chavannes, interpr., Les mémoires historiques de Se-ma Ts'ien. 6 voll. Lutetiae: Adrien-Maisonneuve, 1895-1969 (voll. 1-5 reimpr. 1967) (Francogallice) vol. 1 2 3 4 5 vol.6 vol. 1 2 3 4 5 vol.6
  • Clements, Jonathan. 2006. Le Premier Empereur de Chine. Éditions Perrin.
  • Levi, Jean, interpres. 1999. Han-Fei-tse ou Le Tao du Prince, présenté et traduit du chinois par Jean Levi. Lutetiae: Seuil. ISBN 2020293722.
  • Lundahl, Bertil, ed. 1992. Han Fei Zi, the man and the work. Institute of Oriental Languages, Stockholm University. ISBN 9171530797, ISBN 9789171530790.
  • Ngọc, Phan, interpres. 2011. Hàn Phi Tử, Vietnamice conversus. Nhà xuất bản Văn học: HCMC.
  • Watson, Burton. 1964. Han Fei Tzu: Basic Writings. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 9780231086097.

Nexus externi recensere