Gulielmus Leibl
Gulielmus Leibl (natus die 23 Octobris 1844 Coloniae Agrippinae, mortuus die 4 Decembris 1900 Herbipoli) Germanicus pictor fuit. Amicitiam longam inierat cum Ioanne Sperl.
Vita
recensereLeibl in fabri disciplina fuit, ut mechanicus fieret. Sed anno 1863, postquam se pictorem fieri consilium cepit, Monacum petivit, ubi Carolus Piloty et Arthurus Ramberg eum docebant. Mox in effigiebus picturisque rerum quotidianarum operam dedit, Antonium van Dyck imitans.
Mora Lutetiae annis inter 1869 et 1870 (quando Bellum Germano-Francicum saevire coepit) artificem realistam effecit. In Franciae capite Gustavus Courbet artem Leibl maxime moverat. Tum rasiones quoque facere expertus est. Reversus in Bavariam quotidiana et studia accurata pingere secundum morem Nederlandicum iteravit, ubi naturam paulum taetram transportare volebatur (e.g. Dachauer Bauern und Bäuerinnen, de agricolis Dachani).
Rationis pingendi propriae inventio
recensereEx illis studiis depictis, Die Dorfpolitiker, creatio de hominibus politicis regionis, eius prima maturissima annis inter 1876 et 1877 nata est. In opere isto veritas naturalis Holpenii rebus omnibus accuratissime narratis aequatur. Ingenium hoc postea augebatur in operibus In der Kirche (1878-81) et Drei Bäuerinnen bei der Andacht. Istae tres rusticae in fano orantes singula omnia in capitibus manibusque ante spectatores revelant. Istius generis adhuc alia venerunt.
Annis 1880 ineuntibus, cum domicilium sibi Epiningam elegisset, Eibl reinvenit? technicam adumbrationis (Bauern mit zwei Dirndln, Bauernjägers Einkehr, In der Bauernstube, Kleinstädter, Zeitungsleser, Bauernmädchen bei der Arbeit, In der Küche).
Fontes
recensereMeyers Großes Konversations-Lexikon, vol 12. Lipsia 1908, p. 354, quod legi potest hic in interreti.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Leibl spectant. |