Gulielmus Rondeletius
Gulielmus Rondeletius, vulgo Guillaume Rondelet (Monspessulani die 27 Septembris 1507 natus; mortuus in Réalmont die 30 Iulii 1566) fuit homo Francicus naturae peritus. Multa de piscibus scripsit. Medicus privatus cardinali Francisco Turnonio meruit; cum hoc Romae profectus Petrum Bellonium, Hippolytum Salvianum, Ulyssem Aldrovandum annis 1549 et 1550 incurrit.[1] Professor fuit iam ab anno 1545 apud Universitatem Montispessulani et ab anno 1556 exeunte usque ad mortem cancellarius illius universitatis.
Dum de piscibus inquirebat descriptionem gari a Plinio scriptam perlegit remque imitare conatus est (sed sine fermentatione).[2] Garum quod conficere solebat ad amicos misit. Horum Franciscus Rabelaesus et ipse ut videtur confectionem temptavit garumque renovatum ad Stephanum Doletum misit; e qua commutatione carmina Latina Rabelaesi Doletique evenerunt.[3]
Successor Rondeletii in medicinae cathedram, Laurentius Ioubertus, opus capitale De piscibus marinis Francogallice vertit. Medicorum botanicorum zoologorum saeculo XVI exeunte plures Rondeletii fuerunt discipuli, inter quos Franciscus Rabelaesus, Carolus Clusius, Iacobus Theodorus Tabernaemontanus, Matthias de Lobel, Petrus Pena.
Opera
recensere- 1554 : De piscibus marinis libri XVIII, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Lugduni: apud Matthiam Bonhomme. Insunt: "De testaceis libri II", "De insectis et zoophytis liber", "De piscibus stagni marini liber", "De piscibus lacustribus liber", "De piscibus fluviatilibus liber", "De palustribus liber", "De amphibiis liber" Textus apud archive.org alius
- Versio Francogallica a Laurent Joubert facta: L'Histoire entiere des poissons, composee premierement en Latin par Maistre Guillaume Rondelet ... maintenant traduites en françois. Avec leurs pourtraits au naïf. Lugduni, 1558 Textus apud Gallica
- 1555 : Universae aquatilium historiae pars altera, cum veris ipsorum imaginibus Textus apud Monacenses apud Gallica (Textus apud Google Books)
- 1556 : "Methodus de materia medicinali et compositione medicamentorum" (in Illustrium in re medica virorum: Patavii) Textus apud archive.org
- 1561 : De ponderibus sive de iusta quantitate et proportione medicamentorum liber. Antverpiae Textus apud archive.org
Notae
recensere- ↑ Gudger (1934) p. 36, fonte non citato
- ↑ Plinius, Naturalis historia 31.93; De piscibus pp. 141, 212, 219; Planchon (1866) pp. 9-10
- ↑ Stephanus Doletus, Carmina. Lugduni: Gryphius, 1538 (pp. 75-76 apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Louis Dulieu, "Les Chanceliers de l'Université de Médecine de Montpellier à la Renaissance" in Bibliothèque d'Humanisme et Renaissance vol. 29 (1967) pp. 163-180 JSTOR
- Philippe Glardon, ed., Pierre Belon du Mans: L'histoire de la nature des oyseaux (Genavae: Droz, 1997. ISBN 2-600-00171-9) pp. xix-xxvi (Paginae selectae apud Google Books)
- E. W. Gudger, "The Five Great Naturalists of the Sixteenth Century: Belon, Rondelet, Salviani, Gesner and Aldrovandi" in Isis vol. 22 (1934) pp. 21-40
- "Gulielmi Rondeletii vita [etc.]" in Laurentius Ioubertus, Operum Latinorum tomus secundus (Lugduni, 1582) (tomus II pp. 185-222 apud Google Books) pp. 150-174 editionis Francofurtensis 1599
- Katharina Kolb, Graveurs, artistes et hommes de sciences. Essai sur les Traités de Poissons de la Renaissance. Lutetiae: Editions des Cendres, 1996
- Gillian Lewis, "The Debt of John Ray and Martin Lister to Guillaume Rondelet of Montpellier" in Notes and Records of the Royal Society of London vol. 66 (2012) pp. 323-339
- G. Planchon, Rondelet et ses disciples ou la botanique à Montpellier au XVIme siècle. Montepessulani, 1866 (Textus apud Google Books)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Rondeletium spectant. |