Glucagon (gen. glucagonis m.) (a verbis Graecis γλυκόν 'dulce' + ἄγον 'ducens') est hormon in pancreate, accurate in insulis Langerhanensibus factum, quod copiam glucosi in sanguine auget; ergo glucagon est hormon insulini contrarium.

Exemplar structurae molecularis glucagonis.
Insulae Langerhanenses, ubi in partibus rubre tinctis glucagon fit.

Natura glucagoni

recensere

Genetica

recensere

Nomen geni glucagonis, quod apud homines in chromosomate 2 patet, GCG (OMIM?: 138030) appellatur. Eius locus cytogeneticus est 2q24.2, cum sex exonis et quinque intronis[1]. Ex geno praeproglucagonum exprimitur. Hormonti glucagoni ipso undetriginta aminoacida sunt.

  1. White J. W., Saunders G. F. (1986). "Structure of the human glucagon gene". Nucleic Acids Res 14 (12): 4719-30 .
 
stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!