Iosephus Valditara
Iosephus Valditara, vulgo Giuseppe Valditara (natus Mediolani die 12 Ianuarii 1961), est politicus Italicus, minister eruditionis in rectione Italica Georgiae Meloni.
Biographia
recensereIosephus Valditara alumnus est universitatis Mediolanensis(it) atque anno 1984 lauream iurisprudentiae obtinuit. Ab anno 1992 usque ad 2001 ille professor iuris Romani apud universitatem Augustae Taurinorum fuit. Etiam fuit director commentarii periodici Studi giuridici europei ('Studia de iuribis Europaeis') editi ab universitate Europaea(it) Romae sita.
Anno 1995 in Foedere nationale (vulgo Alleanza Nazionale) intravit atque anno 2001 senator creatus est.[1] Anno 2018 in Foedere septemtrionale (vulgo Lega Nord) transiit atque consilii auctor ducis factionis Matthaei Salvini factus est.[1] Die 22 Octobris 2022, Valditara iuravit ut minister eruditionis atque meriti in novo consilio Italico(it) Georgiae Meloni.
Anno 2023, cum ministro negotiorum atque productionis Italicae Adolpho Urso(it), Valditara creavit novum lyceum quod "productionis Italicae" dicitur (Anglice Made in Italy),[2] sed exiguae scholae hoc propositum studiorum exsecutae sunt atque alumni 375 in tota natione Italiana fuerunt.[3] Anno 2024, Iosephus Valditara criticavit clausuram per unum diem scholae Plautelli sita ut alumni Musulmani celebraverint ʻĪd al-Fiṭr, festum finis sacri ieiunii a Musulmanis mense Ramadano observati.[4]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 "Chi è Giuseppe Valditara, il giurista-filosofo di Salvini" in Tag43 (31 Maii 2022) (Italice)
- ↑ "Cos'è il Liceo del Made in Italy: dalle materie al piano di studi" in Sky TG24 (8 Iunii 2023) (Italice)
- ↑ "Il liceo del made in Italy non è piaciuto a nessuno" in Wired (13 Februarii 2024) (Italice)
- ↑ "Ramadan, Valditara: “Scuole mai più chiuse per feste non riconosciute" in Sky TG24 (14 Aprilis 2024) (Italice)
Bibliographia
recensere- "Chi è Giuseppe Valditara, nuovo ministro dell’Istruzione" in Domani (19 Octobris 2022) (Italice)
- "Giuseppe Valditara, chi è il nuovo ministro dell’Istruzione e del Merito" in Il Sole 24 Ore (21 Octobris 2022) (Italice)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Valditara spectant. |
Lexica biographica: • Treccani • |