Gervasius, vulgo Gervaise Ndirakobuca (anno 1970 natus) est politicus Burundiae. Bukinanyana in oppido natus, in bello civili Burundiensi usque in annum 1985 saeviente dux rebellatorum fuit sub agnomine Kirundi Ndakugarika, scilicet "te necabo". Deinde statim praefectus vigilium factus est. Vi immodico anno 2015 tumultus contra praesidem Evaristum Ndayishimiye suppressisse inculpatus est, qua ratione e pluribus civitatibus (inter quas Civitatibus Foederatis et Unione Europaea) exclusus est. Tumultibus autem iam diu pacatis, eodem praeside etiamnunc imperante, Gervasius Ndirakobuca die 28 Iunii 2020 minister a rebus internis et securitate factus est. A die 7 Septembris 2022 primus minister meret.

Wikidata Gervasius Ndirakobuca
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1970; Commune of Bukinanyana
Patria: Burundia

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere