Gaius Laelius C.f. (natus circa annum 235 a.C.n., mortuus post annum 160 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Filius eius Gaius Laelius consul anni 140 a.C.n. fuit, de quo Marcus Tullius Cicero dialogum "Laelius de amicitia" composuit.

Cursus honorum

recensere

Gaius Laelius amicus Publii Cornelii Scipionis Africani erat atque eius expeditionibus in Hispania annis 209 - 206 a.C.n. primo praefectus classis interfuit. Anno 209 Carthaginem Novam expugnavit et nuntium victoriae Romam attulit. Anno 208 a.C.n. pugnae Baeculae interfuit. Anno 205 cum Syphace rege Numidiae de foedere contra Hannibalem agebat. Anno 204 iterum praefectus classis exercitum Romanum in Africam transtulit. Anno 203 auxilio Massinissae Syphacem perfidum cepit[1] et Romam tulit[2]. Anno 202 quaestor electus equitatum in Proelio Zamensi duxit[3]. Anno 197 aedilis plebeius fuit, anno 196 praetor Siciliam administravit. Anno 190 una cum fratre Scipionis Lucio Cornelio P.f. Scipione consulatum gessit, Italiam provinciam accepit et hoc anno et proximo 189 colonias civium deducit[4]. Anno 174 dux legationis frustra ad regem Persem Macedoniae missus est[5]. Anno 170 legatus ad civitates Gallorum in Alpes habitantes fuit[6]. Circa annum 160 Polybium rerum gestarum scriptorem de rebus gestis certiorem fecit.

Bibliographia

recensere
  1. Polybius, Historiae IX 14,4,2seqq; Titus Livius, Ab urbe condita XXX 9,1; 11-12,4
  2. Titus Livius, op.cit. XXX 16,1
  3. Polybius, op.cit. XV 9,8; Titus Livius, op.cit. XXX 32,2
  4. Titus Livius, op.cit. XXXVII 46,10; 47,2; 50,13
  5. Titus Livius, op.cit. XLI 22,3; XLII 2,1
  6. Titus Livius, op.cit. XLIII 5,10


Antecessores:
Manius Acilius C.f. Glabrio et Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica
Consul
190 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio P.f. Scipione Asiatico
Successores:
Gnaeus Manlius Vulso et Marcus Fulvius M.f. Nobilior