Fretum Yucatanense
Fretum Yucatanense,[1][2] vel Fretum Yucatanicum,[1][3] sive Canalis Yucatanensis vel Canalis Yucatanicum (Hispanice Canal de Yucatán), est fretum inter Mexicum et Cubam, quod Pelvem Yucatanensem Maris Caribaei cum Sinu Mexici coniungit. Eius ambitus est paulum plus quam 200 chiliometra latus, eiusque aquae in loco profundissimo ante litus Cubanum sunt paene 2800 metra altae.
Scopuli curalii ad margines dorsi Yucatanensis circiter 100 chiliometra ante litus inveniuntur, ubi inter principalia curalia quae scopulos formant numerantur Acropora cervicornis et Acropora palmata (ambo Acroporidae) ac Montastraea annularis (Montastraeidae), quarum multae annis 1990 exeuntibus emortuae sunt; aliquot autem renatae sunt.[4]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Ecce nomina taxinomica: Amazilia yucatanensis (Trochilidae), Amanita yucatanensis (Amanitaceae), Ateles geoffroyi yucatanensis (Atelidae), Craugastor yucatanensis (Craugastoridae), Curassanthura yucatanensis (Leptanthuridae), Pseudorhabdosynochus yucatanensis (Diplectanidae), Sciurus yucatanensis (Sciuridae), Triphora yucatanensis (Orchidaceae), Cienfuegosia yucatanensis (Malvaceae), aliaeque species.
- ↑ Item, Campylorhynchus yucatanicus (Troglodytidae), Cladocarpoides yucatanicus (Aglaopheniidae), Cyanocorax yucatanicus (Corvidae), Nyctiphrynus yucatanicus (Caprimulgidae), Periclimenes yucatanicus (Palaemonidae), Peromyscus yucatanicus (Cricetidae), aliaeque species.
- ↑ Cortés, J., ed. (2003). Latin American Coral Reefs. Gulf Professional Publishing. pp. 134–47. ISBN 9780080535395.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 21°34′42″N 85°54′27″W, 21°45′0″N 85°45′0″W • GeoNames • Большая российская энциклопедия |