Amanitaceae sunt familia fungorum ordinis Agaricalium. Principale familiae genus est Amanita, et alia familiae genera sunt Catatrama et Limacella. Studia mycologica magnam diversitatem in eorum definitionibus familiae exhibent, atque grave et recentissimum, Index fungorum, hos fungos in Pluteaceas digerit; ea diu in Agaricaceas digesta sunt.


Classis : Agaricomycetes 
Ordo : Agaricales 
Familia : Amanitaceae 
R.Heim ex Pouzar (1983)
   
Genus typicum
Amanita Pers. (1794)

Species in terris silvestribus plerumque habitant. Eae ex structura ovi simili ex rica universa (vel involucro universo) emergunt.

Intra familiam sunt species quae edibilitate et sapore magnopere aestimantur exque contrario species cui est venenum mortiferum. Plus quam dimidium eventuum veneficiorum a fungis effectorum ex singulis huius familiae sunt. Mortiferissimis huius familiae singulis sunt nomina quae de veneno monent, sed aliis, toxicitatis? variabilis, non sunt.

Nonnullae species notabiles in Amanitaceis

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
 
Aspergillus fumigatus

Haec stipula ad mycologiam spectat. Amplifica, si potes!