Franciscus Battiato (natus Ioniae in vico Siciliano die 23 Martii 1945; mortuus Mili die 18 Maii 2021) fuit cantor, musicus, suorum carminum actor, pictor, et moderator cinematographicus Italicus.

Wikidata Franciscus Battiato
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Battiato: imago
Franciscus Battiato: imago
Nativitas: 23 Martii 1945; Giarre-Riposto
Obitus: 18 Maii 2021; Milum
Patria: Italia
Nomen nativum: Francesco Battiato
Franciscus Battiato in Festo Gaberano anno 2010 agit.

De musico decursu

recensere

Classicum Lyceum adulescens frequentavit, deinde anno 1965 Mediolanum venit, et decursum coepit L'amore è partito cantione ac aliis cantioniis insertis in venam consuetarum cantionum amoris. Sensit autem illas cantiones non congruentes esse cum sua ingenio quam ob rem novas ac singulares experientias musicas quaerere coepit. Anno 1971 experimenis (Italice sperimentali) musicae se dedit ac comparavit Fetus phonodiscum, insolitum et singularem, divulgatum a societate Bla Bla. Hic phonodiscus electronicorum aerum proprius est, velut autem Pollution phonodiscus, sequente anno vulgatus. Postea Battiato, quia doctae avanguardiae se convertere optabat, apparavit Sulle corde di Aries (1973). In hunc phonodiscum ac proximos, Siculus musicus ad Arabicas musicas ac iteratos sonos rediit atque electronicam musicam magis magisque reliquit.

Anno 1979, suum opus omnino praeteritorum dissimile fuit: is nam, adiutus a fidicularum psalte Iusto Pio, comparavit popularis musicae phonodiscum nominatum L'era del cinghiale bianco. Hoc phonodisco, vulgato a EMI Italiana, Battiato praebuit cantiones quas non solum ad magnum populum idoneas sed etiam valde doctas ac particulares erant. Ita sequentibus annis continuavit, vulgans phonodiscos popularis musicae sicut Patriots (1980), La voce del padrone (1981), Orizzonti perduti (1983) ac Mondi lontanissimi (1985), ut mercatorium eventum magis magisque magnum obtineret.

Sequentibus annis Battiato suas popularissimas cantiones eventus proposuit Anglica Lingua ac Hispanica Lingua, atque anno 1986 Genesi operam musicam perfecit, primum suum opus doctō musicō. Anno 1988 is remeavit ad cantiones, sed mercatorium eventum non quaerebat: divulgavit enim Fisiognomica ac sequentes phonodiscos solum ut suae religionis mentes ac suam investigationem de vitae sententia nuntiarentur.

Phonodisci Come un cammello in una grondaia ac Caffè de la Paix, semper religioni ac antiquis musicis consecrati, annis 1991 et 1993 prolati sunt. Deinde Battiato novam societatem iunxit, nunc cum Manlio Sgalambro, Siculo philosopho ac poeta, quo scripsit verba pro suo phonodisco L'ombrello e la macchina da cucire (1994). Exitus fuit phonodiscus multo minus probatus a magno populo, quoniam cantiones coniunctiones inter philosofiam et levas musicas electronicas evaserunt.

Battiato electronicam citharam anno 1996 recepit ut perficeret suum novum L'imboscata phonodiscum, ubi commoditates percepit ex Manlii Sgalambro verbis. Cantio La cura, contenta in hoc phonodisco, magnus eventus mercatorius fuit atque in Hispania venit cum sua Hispanica Lingua conversione, nominata El cuidado. Sua electronicarum cithararum exploratio continuavit etiam in phonodisco Gommalacca (anno 1998), ubi Siculus cantor in electronicam musicam largiter expatiatus est.

Battiato in suo decursu saepe genus variavit, veniens e lyrica musica ad electronicam, e musica experimentali ad rockicam. Ităque insolitum non est eum transiisse e electronica musica (in Gommalacca) ad classicam musicam: anno quidem 1999 divulgavit Fleurs, cover phonodiscum.

Anno 2000 Battiato se dedit denuo operae lyricae et operam Campi magnetici composuit. Subsequente anno is Natacha Atlas cantricem ac Jim Kerr cantorem (illum ex Simple Minds globo) accepit in suo phonodisco Ferro Battuto. Velut prius fecerat, etiam in hunc phonodiscum is tulit cantionem Sicula Lingua, Il cammino interminabile vocatam. Deinceps vulgavit denuo phonodiscum cover, Fleurs 3 appellatum.

Abhinc tempora Ferro Battuto phonodisci Francus Battiato incepit seriem auxiliorum cum aliis cantoribus, anno 2004 igitur non decepit : suus novus phonodiscus Dieci stratagemmi enim continuit complura et gravia auxilia. Postremum suum opus est phonodiscus Il vuoto (anno 2007).

Complures suae cantiones sicut Bandiera bianca, Centro di gravità permanente, Cuccurucucu, Voglio vederti danzare, I treni di Tozeur, La cura, etiam tum valde clarae sunt. Suae spiritualitatis imagines sunt cantiones E ti vengo a cercare, L'ombra della luce et L'oceano di silenzio, cunctas compositas quo tempore Battiato appropinquavit ad mysticam musicam.

Battiato in suo decursu adiuvit multas cantrices Italicas, exempli gratia Giuni Russo, Milva, et Alice. Cum anno 1984 Battiato cum Alice in Musico Eurovisionis Certamine cantione I treni di Tozeur perfunctus est, quartum locum cepit.

De cinematographico decursu

recensere

Primus suus occursus cum pellicula anno 1973 est, cum is secundarias partes in Corradi Farina pellicula Baba Yaga obtinet. Annis proximis, multas musicas ad varias pelliculas componit, exempli gratia musicae sceneggiati Brunelleschi (1974). Aliquae suae cantiones adhibentur a variis claris moderatoribus in pelliculis eorum, praesertim in Nanni Moretti moderatoris pelliculis Bianca (1983) et Palombella Rossa (1989).

Suum cinematographicum studium clarum evadit anno 1979, cum is incipit moderari omnes suas videomusicas, sed sua facultas solum anno 2003 ob suam pelliculam Perdutoamor notatur. Antea, Battiato anno 2005 vulgat suam secundam pelliculam Musikanten, quam de Ludovici van Beethoven vitae postremis annis exponit.

Postrema sua pellicula est Niente è come sembra (anno 2007).

De studio discographia

recensere
  • 1971: Fetus
  • 1972: Pollution
  • 1973: Sulle corde di Aries
  • 1974: Clic
  • 1975: M.elle le Gladiator
  • 1977: Battiato
  • 1978: Juke Box
  • 1978: L'Egitto prima delle sabbie
  • 1994: L'ombrello e la macchina da cucire
  • 1996: L'imboscata
  • 1998: Gommalacca
  • 1999: Fleurs (cover)
  • 2001: Ferro battuto
  • 2002: Fleurs 3 (cover)
  • 2004: Dieci stratagemmi
  • 2007: Il vuoto

Nexus interni

Nexus externi

recensere