Franciscus Boehm
Franciscus, vulgo Franz, Boehm (natus Boleszyn apud Allenstenium in Borussia Occidentali die 3 Octobris 1880; mortuus Dachani in castris carceralibus die 13 Februarii 1945) fuit sacerdos Catholicus Archidioecesis Coloniensis, qui, adversus nazismi doctrinas dimicans mortuus, martyr nunc a multis habetur.[1]
Biographia
recensereDe vita
recensereFranciscus Boehm, natus die 3 Octobris 1880 in Borussia occidente, ex familia magistrorum venit. Scholam suam Gladbaci Monachorum perfecit. Studiis philosophicis theologicisque Bonnae expletis, presbyter in archidioecesi Coloniensi anno 1906 ordinatus est. In tribus capellani dignitatibus in Regione Rurana etiam Polonis curam pastoralem dare poterat, quia linguam Polonicam callebat. Paroeciae totius curam Dusseldorpii anno 1917 suscepit.
De fasciculo vigilum occultorum
recensereAnno 1923, cum Sieglar anno 1923 migravit; pastoris martyrium incepit. Sequentia emerserunt ex fasciculo quem agentes in rebus Gestapo produxerunt:
- Anno 1934 processus iudicialis propter celebrationem nazismi perturbandam, qui omissus est.[2]
- Anno 1935 disciplinam religiosam dare vetitus est.
- Eodem tempore prima expulsio ex districtu administrativo facta est, quae anno 1936 in generalem abolitionem elevata est.
- Anno 1937 secunda et ultima expulsio e districtu administrativo facta est.
De eius sacerdotio Monhemii annis inter 1938 et 1944 haec addenda erant:
- Anno 1938 propter declarationes adversus nazistas poena multatus est.
- Anno 1941 magistratus eum monuit ne Polonice praedicaret.
- Anno 1942 sententia ad mulctam 3,000 marcarum propter praedicationem de Rege Christo.
- Anno 1944 praedicatio paschalis adversus propagandae pelliculam quandam. Boehm primum captus est, deinde autem rursus dimissus est.
- Die 5 mensis Iunii anno 1944, statim post missam in oratorio lectam, iterum comprehensus est.
- In captionibus circa coniurationem diei 20 Iulii 1944 Boehm Dachanum die 11 mensis Augusti anno 1944 adductus est, ubi in parte carceralium presbyteris reservata depositus est.
Morbo herpetis zosteris laborans, quem abductio causaverat, die 13 mensis Februarii anno 1945 in castris Dachani mortuus est.[3]
Memoria in ecclesia Sancti Martini ad Boleszyn
recensereDioecesis Thoruniensis pastorem Franciscum Boehm Boleszyn in oppido honorat. Tabula commemorativa in fano Sancti Martini affixa hoc personat:[4]
SACERDOS FRANCISCUS BOEHM
NATUS IN VILLA BOLESZYN DIE III MENSIS OCTOBRIS ANNO MDCCCLXXXV
BAPTIZATUS IN TEMPLO ISTIUS VILLAE DIE XXXI MENSIS OCTOBRIS ANNO DOMINI MDCCCLXXXV
UNA CUM FAMILIA ANNO DOMINI MDCCXCIII A REGIMINE PRUSSICO EXPULSUS EST,
CUM POLONIS INCOLIS VILLAE BOLESZYN FAVERET.
IN ORDINEM PRESBYTERATUS ORDINATUS EST
ET IN NUMERUM SACERDOTUM ARCHIDIOECESIS COLONIAE AGRIPPINIAE AGGREGATUS ANNO DOMINI MCMVI.
PAROCHI PAROCHIAE MONHEIM AM RHEIN MUNERE FUNGEBATUR.
DIE XIII MENSIS FEBRUARII ANNO DOMINI MCMXLV IN PUBLICAE CUSTODIAE CAMPO, QUI VOCATUR DACHAU,
PALMAM MARTYRII ADEPTUS EST.– Parochia Sancti Martini in Boleszyn
Anno 1999 catholica Ecclesia presbyter Franciscum Boehm testem fidei in Martyrologio Romano Germanico saeculi XX accepit.[5] Anno 2010, Catholici Monheim ab archidioecesi Coloniensi petiverunt ut processum beatificationis aperiat.[6] Testis hodiernus Carolus Bormann ea occasione, quae maxime probabat apud Boehmum, affirmavit: "paratum se adiuvare, virum religiosum, in officiis diligens, hominem severum et ambiguitates vitare".[7]
Bibliographia
recensere- Peter Buter / Rudolf Pohlmann (2020): Pfarrer Franz Boehm 1880–1945, Glaubenszeuge und Märtyrer. editio secunda recognita et aucta, paroeciae catholicae Sancti Gereonis, Monhemii 2020, ISBN 978-3-00-066621-6.
- Bedšrich Hoffmann: And Who Will Kill You: The Chronicle of the Life and Sufferings of Priests in the Concentration Camps. editio quarta, Pallottinum, Posnaniae 1994, ISBN 978-83-7014-223-0, p. 395.
- Helmut Moll: "Wenn wir heute nicht unser Leben einsetzen ...". Martyrer des Erbistums Köln aus der Zeit des Nationalsozialismus, Coloniae Agrippinae 1998, ISBN 978-3931739-09-6, p. 22-23.
- Helmut Moll: Zeugen für Christus. Das deutsche Martyrologium des 20. Jahrhunderts, Paderbrunnae 1999, editio septima recognita et renovata 2019, ISBN 978-3-506-78012-6, Tomus I, p. 342–345.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Boehm spectant. |
Notae
recensere- ↑ "Große Ehrung für Pfarrer Franz Boehm in seinem Geburtsort Boleszyn/Polen" apud situm paroeciae Catholicae Monhemii proprium.
- ↑ Ausstellung würdigt unbeugsamen Pfarrer Boehm Apud: Rheinische Post, die 14 Martii 2019.
- ↑ "Märtyrer des Erzbistums Köln" apud: situm interretialem archidioecesis Coloniensis.
- ↑ tabula in honorem sacerdotis, cum photographia
- ↑ Helmut Moll: 'Zeugen für Christus.' p. 342-345.
- ↑ "Monheim: Seligsprechung für Boehm?" Apud: Westdeutsche Zeitung, die 28 Septembris 2010.
- ↑ "Seligsprechung angestrebt". Apud: Rheinische Post, die 10 Octobris 2010.