Franciscus Alegrius
Franciscus Xaverius Alegrius (Hispanice Francisco Javier Alegre), die 12 Novembris anno 1729 in Vera Cruce[1] natus et die 16 Augusti anno 1788 Bononiae mortuus, Iesuita Mexicanus, necnon interpres et poeta Latinus fuit. Alexandriadem carmen epicum de Tyro ab Alexandro Magno obsessa et eclogam Nysus nomine composuit. Iliadem Homeri Latine hexametris vertit (quae versio videtur ultima huius generis fuisse) et Batrachomyomachiam. Horatii carmina nonnulla et Artem poeticam Nicolai Boileau Hispanice vertebat. Historiam Societatis Iesu in Nova Hispania composuit.
Res apud Vicidata repertae:

Nativitas: 12 Novembris 1729; Vera Crux
Obitus: 16 Augusti 1788, 18 Augusti 1788; Bononia
Patria: Imperium Hispanicum
Obitus: 16 Augusti 1788, 18 Augusti 1788; Bononia
Patria: Imperium Hispanicum
Officium
Munus: linguista, Rerum gestarum scriptor, geographus, philosophus, theologus, Interpres, presbyter catholicus
Consociatio
Religio: Ecclesia Catholica Romana
Pseudonyma recensere
Opera Latina ut Pontianus Tugnonius vel Pontianus Tugnonius civis Mexicanus edebat, opera Hispanica ut Ponciane Tugnoni vel Juan Becerra Moreno[2].
Opera recensere
- Alexandriados, sive De expugnatione Tyri ab Alexandro Macedone libri quatuor, ex typographia Acchilis Marozzi, et Joseph Sale, 1773
- Francisci Xaverii Alegre Mexicani Veracrucensis Homeri Ilias Latino carmine expresa, 1776
- Homeri Batrachomyomachia Latinis carminibus expressa, nonnullis additis, Mexicopoli 1789
- Opúsculos inéditos latinos y castellanos del P. Francisco Javier Alegre (Veracruzano) de la Compañia de Jesus, Imprenta de Francisco Diaz de Leon, 1889
Notae recensere
Nexus externi recensere
- Historia de la Provincia de la Compañía de Jesús de Nueva España in Vicifonte Hispanico