Nüwa et Fuxi e mythologia Sinensi
Nüwa et Fuxi e mythologia Sinensi

Mythologia (Graece μυθολογία "narratio" < μῦθος "fabula" + λόγος "sermo") est corpus mythorum eorumque studium. Itaque mythologia comparativa, quomodo mythi variarum culturarum conexi sint, explanat, sed mythologia Graeca est corpus mythorum in Graecia antiqua narratorum. Vocabulum mythi aliquando in sermone humili adhibetur ad narrationem falsam significandam; academicus autem usus plerumque non iudicat utrum mythus vera an falsa sit. In studio folkloristico, mythus saepissime est narratio significabilis (vel "symbolica"), quae, quomodo mundus hominesque formam praesentem adsecuti sint, explanat. Multi eruditi in aliis campis agentes vocabulo mythi variis modis utuntur. Sensu praeterea latissimo, vocabulum mythi quamlibet narrationem a maioribus posteris traditam significare potest.

Primae personae in mythis plerumque sunt dei et heroes, sicut Hercules (Graece Heracles). Ut fabulae sacrae, mythi a rectoribus sacerdotibusque validis et venerabilibus saepe confirmantur et religioni arte coniunguntur. In societatibus ubi tales fabulae narrantur, mythi usitate videntur verae praeteriti temporis remoti memoriae. Multis societatibus revera sunt duae narrationum antiquarum categoriae: (1) "memoriae verae" (mythi) et (2) "memoriae falsae" (fabulae). Res mythicae usitate in aetate prisca accidunt, cum mundus suum praesentem formam non iam adsecutus est. Exponunt quomodo mundus praesentem formam adsecutus sit et quomodo mores, instituta, et interdicta instituta sint