Formula:PaginaMensis/Octobris 2016
Georgia (Georgiane საქართველო Sakartvelo) est civitas in Caucasica Eurasiae regione sita. In Asiae occidentalis et Europae orientalis compito sita ab occidente Ponto Euxino, a septemtrione Russiá, a meridie Turciá ac Armeniá et ab austroriente Atropatená terminatur. Caput et maxima urbs est Tiphlis. Georgia territorium 69 700 chiliometrorum quadratorum seu 26 911 milium passuum quadratorum tegit et numerus incolarum eius est 3.75 milliones. Georgia unitaria semipraesidialis respublica est, cuius gubernatio per democratiam repraesentativam eligitur.
Per Aevum Classicum aliquot libera regna, ubi hodie est Georgia, condita sunt. Regna Colchis et Hiberia Christianismum ineunte saeculo IV adoptavere, quod effecit, ut antea praecipui paganismus, Zoroastrismus et Mithraismus gradatim exstincti essent ...