Cultus Mithrae
Cultus Mithrae fuit. . . .
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Mithras per totum imperium Romanum ab initio primi saeculi colebatur. Tertio saeculo plurimi erant cultores eius; quarto autem saeculo, Christianis crescentibus, eius cultus deficere cito coepit. Inter eos cultus qui cum cultu Christiano contendebant, Mithrae fortasse latissime celebrabatur. Nam praecipue Romae et Ostiae et in provinciis prope Rhenum et Danubium sitis praevalebat. Cultorum, qui omnes viri erant, mulieribus exclusis, plurimi milites erant, vel mercatores vel curatores.
Cum mysteriis cultus erant septem gradus per quos cultoribus transeundum erat, alii aliis praeerant. Sodalibus de mysteriis cultus loqui vetitis, nihil de his rebus scriptum esse videtur. Sollemnia in templo celebrabantur quod Mithraeum appellatum est. Haec Mithraea, quae tam parva erant ut plurima non plus quam viginti homines capere potuerint, variis signis ornata sunt quae fidem eorum repraesentauerunt, quorum Tauroctonia maxime aestimata esse videtur, id est signum sculptum quod deum Mithram taurum interficientem effingebat.
Quamquam Tauroctonia creditur esse clavis ut ita dicatur, qua cultus secreta aperiri possunt, sine scriptis philologi solum coniectare possunt quid ea significet. Multi credunt cultum Mithrae olim partem Zoroastris cultus esse, qui magni lucem et veritatem aestimabat, nam habebant Mithram deum pactorum et conventorum esse. Tamen sunt qui credant Tauroctoniam ostendere quomodo cultus Mithrae originem de astrologia trahebat. Anno 391, cum Theodosius cultum omnium deorum paganorum vetaret, cultus Mithrae in imperio Romano deficere coepit.