Formula:PaginaMensis/Novembris 2011
Ornithoptera alexandrae est maximus orbis terrarum papilio.
Species a Gualterio Rothschild anno 1907 ad ornandam atque celebrandam Reginam Alexandram, uxorem Regis Eduardi VII appellata est. Europaeus hunc papilionem primum spectavit fuit Albertus Stewart Meek conlector et scriptor, a Gualterio Rothschild ad conligenda specimina historiae naturalis in Nova Guinea anno 1906 conductus. Quamquam primum specimen parvo sclopeto (Anglice: shotgun) captum erat, Meek stationes huius insecti vitae mox cognovit, et plurima ex primis speciminibus aluit. Speciei area geographica est silvae Provinciae Oro in Papua Nova Guinea orientali.
Plurimi lepidopteristae hanc speciem in genus Ornithopteram hodie digerunt, sed ea in genus Troidem aut Aetheopteram olim digerebatur. Anno 2001, Aegidius Deslisle lepidopterista proposuit eam in unico subgenere classificandam esse, quod aliqui scriptores genus appellaverunt …