Franciscus papa anno 2014
Franciscus papa anno 2014

Franciscus, nomine baptismali Jorge Mario Bergoglio, Latine Georgius Marius Bergoglio, sodalis societatis Iesu, Boni Aëris die 17 Decembris 1936 natus et ab anno 1998 archiepiscopus Bonaërensis, est a die 13 Martii 2013 papa Ecclesiae Catholicae Romanae. Pontifex primus est Americanorum, primus ex Hemisphaerio Australi, primus post Gregorium Papam III extra Europam oriundus, primus etiam Iesuita ad Sedem Petrinam provectus. Eius sententia apostolica est "Miserando atque eligendo."

Georgius Marius Bergoglio natus est Bonaëropoli, filius patris Italici qui in Argentinam cum parentibus suis commigraverat. Avus enim Georgii Marii, Ioannes Angelus Bergoglio, natus est in vico Bricco Marmorito (iuxta Portacomaro iacente sed Hastae Pompeiae tributario), unde Taurinis habitationem mutavit et Rosam Margaritam Vasallo in matrimonium duxit, quae Bormiae anno 1881 nata erat). Filium Marium (patrem futurum Georgii Marii) anno 1908 peperit