"Miserando atque eligendo" sunt verba Bedae venerabilis in Homiliis adhibita. His verbis exprimit auctor caritatem qua Iesus Matthaeum publicanum inter discipulos suos concitat[1] atque potius (sicut suadet Beda epistulam Ioannis primam sequens) ad vitae renovationem:[2]

Insigne Georgii Marii cardinalis Bergoglio cum sententia "miserando atque eligendo"
Insigne papae Francisci cum sententia "miserando atque eligendo"
Vidit ergo Iesus publicanum, et quia miserando atque eligendo vidit, ait illi, "Sequere me." Sequere autem dixit imitare. Sequere dixit non tam incessu pedum, quam executione morum. Qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.[3]

Eadem verba cardinalis Georgius Marius Bergoglio (hodie papa Franciscus) sententiam suam apostolicam selegit.

Notae recensere

  1. Evangelium secundum Matthaeum 9.9
  2. Epistula I Ioannis 2.6
  3. Beda, Homiliae 22.2 (PL vol. 94 coll. 251B-252A)

Nexus externi recensere