Formula:PaginaMensis/Martii 2017
Roma est urbs in Latio iuxta Tiberim flumen sita, caput Latii atque Italiae. Roma antiqua, quae origo et nucleus est hodiernae urbis, in septem collibus aedificata est. Urbs ipsa, quae est maxima Italiae, ad tricies centena milia incolarum habet, Roma maior (i.e. Roma cum vicis circumiacentibus) fere ter et quadragies centena milia. In regione Romana orta est Latina lingua, ex qua linguae Romanicae natae sunt; inter quas et lingua Italiana, quae Romae totaque Italia praevalet et publica Italiae lingua est.
Roma caput mundi et urbs aeterna litteris saepe appellatur. Primus quem novimus Romam urbem aeternam dixisse fuit Tibullus poeta, qui scripsit: "Romulus aeternae nondum formaverat urbis / moenia." Ovidius dixit "Romanae [sc. genti] spatium est urbis et orbis idem."
Intra urbem Civitas Vaticana iacet, civitas sui iuris et sedes episcopi Romani, qui simul est papa, sive praesidium Ecclesiae Catholicae Romanae. Praeterea Roma sedes est Ordinis Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani, qui ordo iuri internationali subiectus est, nec non sedes quarundam conciliorum Nationum Unitarum ...