Mons Fuji
Mons Fuji

Iaponia (litteris Iaponicis 日本, Latinis Nihon vel Nippon) est civitas sui iuris in occidentali Oceano Pacifico sita, ubi permultas prope Sinas, Coream, Russiam insulas tenet atque administrat, praeter orientale Asiae litus continentalis et a Mari Ochotensi septentrionibus ad Mare Sinense Orientale et Sinas quae inter meridiem et occidentem solem spectant patet.

Notae Sinenses Iaponiae nominis 'solis originem' significat et saepe Terra Solis Orientis appellatur. Iaponiae stratovulcanicum archipelagus insularum numero fere 6852 consistit. Quattuor maximae Honsua, Esonia, Ximum Sicocusque sunt, quae nonagenas septenas centesimas areae terrestris Iaponicae constituunt et insulae domesticae saepe appellantur. Civitas in praefecturas 47, in regiones octo divisa est, Esonia praefectura in fine septentrionali et praefectura Okinawaënsis in fine meridiano est. Numerus incolarum 127 millionum est, loco decimo in toto orbe terrarum. Iaponienses 98.5 centesimas e toto numero incolarum Iaponiensi constituunt. Circiter 9.1 milliones hominum Tokii capite habitant.

Archaeologicae investigationes Iaponiam tam primigenie quam aevo Palaeolithico Superiore habitatam esse indicant. Prima scripta Iaponiae mentio est in historiae Sinicae textibus e saeculo primo p.C.n. Aliis e regionibus affectiones, praesertim e Sinis, quas interclusionis periodi sequuntur, imprimis ex Europa Occidentali, historiam Iaponiae depinxerunt