Titulus spectaculi The Disguise anno 1795 docti
Titulus spectaculi The Disguise anno 1795 docti

Gerasimus Stephani filius Lebedev (Russice: Герасим Степанович Лебедев, Gerasim Stepanovič Lebedev; natus anno 1749, mortuus die 15 Iulii (stilo novo 27 Iulii) anno 1817) fuit peregrinator, linguista, praecursor theatri Bengaliensis, interpres, musicus, scriptor Russicus. Praeterea fuit praecursor Indologiae. Duodecim annos musicus in India habitavit, musicam canens et docens. Primus Indologus Russicus habetur. Opera eius principia sunt grammatica dialecti Calcuttensis linguae Hindustanicae et opus de oeconomia, geographia, cultura Indiae. Primum in Europa typographeum litteris Indicis (Bengalicis) praeditum instituit. Etiam celeber est praecursor dramaturgiae Bengalicae: primum nationale generis Europaei theatrum in India anno 1795 instituit