Lingua Hindi-Urdu

lingua indoeuropaea

Lingua Hindi-Urdu (Devanagari हिंन्दी उर्दू ; Nastaliq هندی اردو) est lingua Indo-Aryana et lingua franca Indiae Septentrionalis et Pakistaniae.[1][2] Ea etiam appellatur Hindi, Urdu, Hindustani (हिन्दुस्तानी, ہندوستانی, Hindustānī, ad verbum 'Hindustaniae'[3]), Hindavi, et Rekhta. Praecipue deducitur ex dialecta Khariboli? Dellii, Uttar Pradesh occidentali, et regione Uttarakhand meridiana, et multa recipit vocabula ex linguis Sanscrita, Persica, Arabica, et Turcicis.[4][5] Lingua est pluricentrica, duo genera publica habens, Hindi Canonicum et Urdu Canonicum,[6] quae sunt suis registris canonicae. Humiles autem sermones Hindi et Urdu inter se discerni paene non possunt, et in grammatica etiam normae ritae sunt paene eaedem, quamquam in moribus litterariis et in vocabulis academicis verbisque artis propriis inter se discrepant, plerumque Persico, Medio Asiano, Arabico in Urdu retentis, plerumque Sanscrito in Hindi.[7][8] Ante partitionem Indiae Britannicae, verba Hindustani, Urdu, et Hindi synonyma erant, omnia significantia quod hodie Hindi et Urdu appellantur.[9] Praeterea, verbum Hindustani etiam significat nonnullas linguarum Hindi dialectas extra subcontinentem adhibitas, Hindustani Vitiano et Hindustani Caribico Surinamiae et Trinitatis et Tabaci comprehensis.

Hindustani, in registris canonicis, est publica Indiae (Hindi) et Pakistaniae (Urdu) lingua.
Locutio Zaban-e Urdu-e Mualla Nasta'liq calligraphia scripta
Manuscriptum Rigvedae Devanagari scriptum, saeculo undevicensimo ineunte

Orthographia: systema scribendi

recensere

Hindustani usitate in litteris Devanagari vel Perso-Arabico hodie scribitur; linguae autem scriptum Kaithi populo olim erat gratissimum. Hindi, alium Hindustani registrum canonicum, litteris Devanagari utitur, cum Urdu, alium Hindustani registrum canonicum, litteris Perso-Arabicis utitur, scripto Nasta`liq anteposito Urdu modo calligraphico.

Litterae Perso-Arabicae ad scribendum Hindustani (Urdu) adhibitae:

جھ ڄ ج پ ث ٺ ٽ ٿ ت ڀ ٻ ب ا
ɟʱ ʄ ɟ p s ʈʰ ʈ t ɓ b *
ڙ ر ذ ڍ ڊ ڏ ڌ د خ ح ڇ چ ڃ
ɽ r z ɖʱ ɖ ɗ d x h c ɲ
ڪ ق ڦ ف غ ع ظ ط ض ص ش س ز
k x f ɣ z t z s ? s z
ي ه و ڻ ن م ل ڱ گھ ڳ گ ک
* h * ɳ n m l ŋ ɡʱ ɠ ɡ

Litterae Devanagari, ad scribendum Hindustani (Hindi) adhibitae:

a ā i ī u ū e ai o au
ख़ ग़
k x ɡ ɠ ɣ ɡʱ ŋ
ज़
c ɟ ʄ z ɟʱ ɲ
ड़ ढ़
ʈ ʈʰ ɖ ɗ ɽ ɖʱ ɽʱ ɳ
t d n
फ़ ॿ
p f b ɓ m
j r l ʋ
sh ʂ s h

Propter Anglicizationem et usus litterarum Romanarum inter civitates, Hindustani etiam aliquando scripto Romano scribitur. Haec accommodatio Urdu Romanum appellatur. Industriá pellicularum Bollywoodscriptum Romanum magnopere sustinente, Urdu Romanum populo fit gratius, praecipue iuvenibus qui Interreti utantur vel "cybercives" sint.

Nexus interni

  1. Mohammad Tahsin Siddiqi (1994), Hindustani-English code-mixing in modern literary texts, University of Wisconsin 
  2. Lydia Mihelič Pulsipher, Alex Pulsipher, Holly M. Hapke (2005), World Regional Geography: Global Patterns, Local Lives, Macmillan, ISBN 0716719045 
  3. "About Hindi-Urdu". North Carolina State University .
  4. Michael Huxley (editor) (1935), The Geographical magazine, Volume 2, Geographical Press 
  5. Britain), Royal Society of Arts (Great (1948), Journal of the Royal Society of Arts, Volume 97 
  6. Robert E. Nunley, Severin M. Roberts, George W. Wubrick, Daniel L. Roy (1999), The Cultural Landscape an Introduction to Human Geography, Prentice Hall, ISBN 0130801801 
  7. Yamuna Kachru, Hindi.
  8. Dale Hoiberg et Indu Ramchandani, "Select essays" in Students' Britannica: India, p. 175.
  9. The Oxford English Dictionary.

Bibliographia

recensere
  • Asher, R. E. 1994. Hindi. In The Encyclopedia of language and linguistics, ed. R. E. Asher, 1547–1549. Oxoniae: Pergamon Press. ISBN 0-08-035943-4.
  • Asher, R. E., ed. 1994. The Encyclopedia of language and linguistics. Oxoniae: Pergamon Press. ISBN 0-08-035943-4.
  • Bailey, Thomas G. 1950. Teach yourself Hindustani. Londinii: English Universities Press.
  • Chatterji, Suniti K. 1960. Indo-Aryan and Hindi. Ed. ea, retractata. Calcuttae: Firma K.L. Mukhopadhyay.
  • Dua, Hans R. 1992. Hindi-Urdu as a pluricentric language. In Pluricentric languages: Differing norms in different nations, ed. M. G. Clyn. Berolini: Mouton de Gruyter. ISBN 3-11-012855-1.
  • Dua, Hans R. 1994a. Hindustani. In The Encyclopedia of language and linguistics, ed. R. E. Asher, 1554. Oxoniae: Pergamon Press. ISBN 0-08-035943-4.
  • Dua, Hans R. 1994b. Urdu. In The Encyclopedia of language and linguistics, ed. R. E. Asher, 4863–4864. Oxoniae: Pergamon Press. ISBN 0-08-035943-4.
  • Rai, Amrit. 1984. A house divided: The origin and development of Hindi-Hindustani. Dellii: Oxford University Press. ISBN 0-19-561643-X.

Nexus externi

recensere