Formula:PaginaMensis/Iunii 2016
Grammatica linguae Cambricae multas qualitates communicat cum aliis linguis Celticis insularibus. Ergo agitur de:
- lingua flexiva, cum autem inclinationibus analyticis;
- intricata morphophonologia, qua interveniunt mutationes consonantiales et alternationes vocalicae, quibus lingua Cambrica utitur ad fines grammaticos;
- compositione sententiae formulae VSO;
- usu particularum verbalium;
- parte magna nomini verbali data, cuius obiectum pronomine possessivo designatur;
- forma impersonali in coniugatione;
- praepositionibus declinatis;
- discrimine generis grammatici masculini et feminini, magna ex parte diversis mutationibus litterarum consonantium demonstrato.
Linguae Cambricae discrimen magnum est sermonis usitati (Cymraeg llafar) et sermonis litterarum (Cymraeg llenyddol). In multis partibus grammaticae apparet discrimen, praesertim in systemate verbali. Sunt etiam in sermone usitato differentiae, minus autem manifestae, secundum dialectum ...