Archaeologus Ioannes Golson cavum in Vailele cum familia principis 'I'iga Pisa anno 1957 inspicit
Archaeologus Ioannes Golson cavum in Vailele cum familia principis 'I'iga Pisa anno 1957 inspicit

Lapita fuit cultura archaeologica in Oceano Pacifico quam archaeologi putant communem fuisse antecessorem nonnullarum culturarum quae in Polynesia, Micronesia, et quibusdam Melanesiae regionibus litoralibus vigent. Cultura archaeologica et sua figlina propria, exemplaribus geometricis dentatisque impressa, ex situ typico ubi primum detectae sunt appellantur, ex loco in Paeninsula Foué in Magna Terra, principali Novae Caledoniae insula. Excavationes ab Eduardo W. Gifford et Ricardo Shulter, Jr., archaeologis Americanis, in loco Situ 13 appellato anno 1952 effectae sunt. Colonia et testae ex anno fere 800 a.C.n. mox inventae erant, quae tum magnum momentum in investigationibus Insularum Pacificarum nova prole frequentatarum habuerunt. Plus ducenti loci Lapitenses iam detecti sunt, trans regionem plus quam 4000 chiliometrorum latam, a Melanesia litorali et insulare ad Vitios et Tongam patentem, cuius fines orentales hodie noti in Samoa iacent