Geographica rei publicae Dominicianae tabula
Geographica rei publicae Dominicianae tabula

Res publica Dominiciana seu Dominicana est civitas sui iuris, quae occupat orientales quinque octavas partes insulae Hispaniolae, in Antillarum Maiorum archipelago apud regionem Caribaeam. Occidentales tres huius insulae octantes ab Haitia civitate occupantur, quod facit Hispaniolam unam inter duas Caribaeas insulas, iuxta cum Sancto Martino, quae divisae sunt duabus a nationibus. Respublica Dominiciana est secunda maxima Caribaea natio secundum aream (post Cubam), 48 445 chiliometra quadrata seu 18 705 milia passuum quadratorum lata, et tertia secundum numerum incolarum cum circiter decem millionibus incolarum, quorum propemodum tres milliones territorium urbis Dominicopolis, capitis, incolunt.

Christophorus Columbus in occidentali Hispaniolae parte die 6 Decembris anni 1492 appulit. Insula prima Hispanicae dicionis colonialis sedes in Mundo Novo facta est. Dominiciani libertatem Novembre anni 1821 declaraverunt, sed a potentiori vicina Haitia Februario anni 1822 dynamice annexi sunt. Post anni 1844 victoriam in Bello Libertatis Dominicianae Haitianam contra dicionem, res publica rursus sub Hispanicam dicionem colonialem usque ad Bellum Restitutionis Dominicianae die 16 Augusti anni 1865 cecidit. Res publica Dominiciana plerumque intestina proelia (per Rem publicam Secundam) usque ad annum 1916 experta est. Rem publicam Civitates Foederatae annos octo inter 1916 et 1924 occupabat