Formula:PaginaMensis/Ianuarii 2023
Isaacus Newtonus, Anglice Isaac Newton (anno 1642, die 25 Decembris secundum calendarium Iulianum natus est, mortuus die 20 Martii 1727 eadem lege) fuit physicus, mathematicus, astronomus, philosophus naturalis, alchemista, et theologus Anglus, qui "a multis maximus scientista maximi momenti qui umquam vixit" habetur. Eius libellus Philosophiae naturalis principia mathematica, anno 1687 editus, fundamenta mechanicae classicae exponit. Quod opus gravitationem universam et tres leges motus offert, quae scientificum universi corporei conspectum per proxima tria saecula dominata est. Newtonus monstravit motum rerum in Tellure et corpora caelestia ab eadem copia legum naturalium gubernari per constantiam legum motionis planetariae Kepleranarum et suae rationis gravitationis demonstratam, ergo heliocentrismum tandem refellens et Revolutionem Scientificam promovens. Newtonus fuit praeses Regalis Societatis Londinii, in quam anno 1672 cooptatus erat, exinde ab anno 1703 usque ad annum 1727. Newtoni pater, ovium altor efficax et titulo Lord of the Manor ornatus, ante filium natum mortuus est …