Formula:PaginaMensis/Februarii 2010
Regnum Navarrae fuit antiquum Medii Aevi regnum in septentrionali praesentis Hispaniae parte, etiam Regnum Pampilonensium vocatum ob caput quod Pompaeloni aderat. Saeculo nono fundatum, hoc regnum Vasconum continenter contra Francos et contra Mauros pugnavit, et saeculo undecimo factum est maximum inter regna Christiana Iberiae, cum rex Sanctius III se coronavit imperator totius Hispaniae.
Anno autem 1512 Navarra, a regibus Hispaniae capta, in coronam Castellae ducta est. Rex fugens regnum successore in Navarra Inferiore statuit, sed hoc regnum etiam in regnum Franciae ductum est anno 1620. Navarra tunc fuit regnum constituente Hispaniae usque ad annum 1841, quo tempore in provinciam facta est ob bella Carlista. …