Formula:PaginaMensis/Decembris 2008
Canariae Insulae sive Fortunatae Insulae (Hispanice: Islas Canarias) sunt septem vulcanicae insulae Oceani Atlantici ante litora Marocana et Saharae Occidentalis sitae. Administrative, hae insulae nomine Canariae constitutae, simul sunt communitas autonoma Hispaniae, historica nationalitas, ut dicit Lex Autonomiae sua, et regio ultraperipherica Unionis Europaeae.Capitalitatem insularum urbes Palmae Canariae et Sancta Crux Nivariae partiuntur. Praesidii sedes gubernationis inter ambas urbes secundum parlamentariam sessionem in effectu variat.
Canariae Insulae ante Europaeam occupationem a Guanchis cultae sunt. Vox Guanchus insulae Nivariae (Hispanice: Tenerife) fuit incolarum gentilicium, postea quod adhibitum est ad cunctos incolas autochthones archipelagi referendos ...