Formula:PaginaMensis/Aprilis 2012
Gulielmus Shakesperius (Stratfordiae super Avonam in Anglia natus anno 1564; ibidem 1616 mortuus) fuit inclutissimus Angliae auctor tragoediarum comoediarumque necnon fabularum historicarum. Fuit et carminum compositor, histrio, theatri procurator. Opera eius exstantia, inter quae conlaborationes cum scriptoribus aliis, in duodequadraginta circiter ludis scaenicis, 154 carminibus vel sonettis, nonnullis poëmatibus generum variorum duobusque narrativis consistunt. Opus eius dramaticum tam Anglice quam permultis linguis conversum saepissime omnium scriptorum scaenicorum peragitur …