"O fons Bandusiae, splendidior vitro" incipit carmen tertium decimum libri tertii carminum ab Horatio anno circiter 23 a.C.n. editorum:

Fons Bandusiae.
O fons Bandusiae, splendidior vitro,
dulci digne mero non sine floribus,
cras donaberis haedo,
cui frons turgida cornibus...

De carmine

recensere

Hoc carmen est Horatii carminum notissimum et amatissimum. In eo carmine Horatius fonti Bandusiae dicit se ei haedum donaturum esse. Fontem aquis frigidissimis, quae aestu quoque tempore Caniculae orientis numquam affectae sunt, laudat. Hoc carmine, secundum poetam ipsum, fons nobilium fontium fiet. Fons et carmen erunt partes monumenti perennis.

Hoc carmen in tertio versuum Asclepiadeorum scriptum est. Primus et alter strophae versus sunt glyconei cum duplice nucleo, tertius glyconeus catalecticus vel pherecrateus, quartus glyconeus:

— — — ∪ ∪ — | — ∪ ∪ — ∪ —
O fons Bandusiae, splendidior vitro,
— — — ∪ ∪ — | — ∪ ∪ — ∪ —
dulci digne mero non sine floribus,
— — — ∪ ∪ — —
cras donaberis haedo,
— — — ∪ ∪ — ∪ —
cui frons turgida cornibus ...

Ex relatione

recensere

Horatius nomen fontis a Fonte Bandusino, qui est prope Venusiam, in quo loco annis puerilibus habitaverat, transtulit. Erat fons in Sabino quod a Maecenate datum erat. Plura de fonte in Satiris: Sat 2.6.2, "tecto vicinus iugis aquae fons", et in Epistulis: Epist 1.16, "fons rivo dare nomen idoneus," Horatius cantat.

Haedi sacrificium alludit ad diem festum Romanorum, Fontinales, qui a.d. III Id. Oct. celebrabatur. Eo die agricolae coronas in fontes iaciebant.

Citationes

recensere

Versus primus ab Ovidio citatus est. In libro tertio decimo in versu 791 Metamorphosium Polyphemus nympham Galateam laudat: “splendidior vitro, lascivior haedo”.

Bibliographia

recensere
  • Daniel H. Garrison. 1991. Horace: Epodes and Odes: A New Annotated Latin Edition. Oklahoma: Oklahoma University Press. ISBN 0-8061-2374-5
  • Lise Brind' Amour, Pierre Brind' Amour. 1973. "La Fontaine de Bandusie, La Canicule, et Les Neptunalia" in Phoenix vol. 27 pp. 276-282 JSTOR

Nexus interni

recensere

Nexus externus

recensere