Asclepiadeus
Asclepiadeus versus est trimeter choriambus Graecarum et Latinarum litterarum, cuius origo reperiri in glyconeo versu potest, metro addito alio.
Sunt genera duo huius prisci versus:
- Asclepiadeus minor, qui ex glyconeo et choriambo constat (forma: X X | — ∪ ∪ — || — ∪ ∪ — | X X);
- Asclepiadeus maior, qui ab Asclepiadeo minore ducitur, alio adiecto choriambo (forma: X X | — ∪ ∪ — || — ∪ ∪ — || — ∪ ∪ — | X X).
N.B. Pedes primi plerumque spondei vel trochaei sunt, extremi autem iambi.
Traditur Asclepiades Samius poeta Graecus versum eodem nomine comminiscisse, etiam si iamdiu Asclepiadeo usi sunt antiqui lyrici poetae (uti Alcaeus et Sappho) et scriptores canticorum (e.g. Stesichorus) tragoediarumque.
Exempla ictibus indicatis Asclepiadei minoris atque maioris e Carminibus Q. Horatii Flacci educta:
Quódsi / mé lyricís // vátibus ín/serés, Tú ne / quaésierís // (scíre nefás) // quém mihi, quém / tibí súbli/mí feriám // sídera vér/ticé. fínem / dí dederínt, // Leúconoé, // néc Babyló/niós... (Carmina I, 1, v. 35-36) (Carmina I, 11, v. 1-2)