Folium a Nodo pictum[1] (Anglice Leaf by Niggle) est narratiuncula ab Ioanne Raginualdo Raguele Tolkien, scriptore philologoque Anglico, scripta et anno 1944 edita.

Signum infectae arbori picturae Nodi est in quolibet significatione fabulae a Tolkien scriptae.

Nodus (Niggle) est parvus pictor, qui picturam suam de magna arbore (cuius tantum una pars, de folio, postremo servanda est) perficere non potest. Ab omnibus vicinis ignoratus est dum ei iter longum mox faciendum est, de quo paulum lectori dicitur.

Olim erat parvus vir, Nodus nomine, cui iter longum faciendum erat. Qui ire non volebat, vere ei cogitum ipsum detestabile erat; neque autem ex eo exire poterat. Se aliquando incepturum esse sciebat, sed ad apparanda non festinabat.[2][3]

Casus eius pictoris allegoria de dubiis auctoris Tolkien ipsius esse videri potest. Haec fabula etiam transpositio thematum Christianorum de fortuna animae post mortem ac purgatorio et paradiso videtur. Nam a Tolkien ipso illa narratiuncula allegorica ac purgatorica fabula appellatur in una ex suis epistolis.[4]

Adaptationes

recensere

Anno 1992, Brianus Sibley Folium a Nodo pictum in plures radiophonicos textus convertit pro BBC, quorum liber auditorius a Derek Jacobi histrione Anglico anno 1999 legitur.[5]

  1. Folium a Nodo pictum: titulus versionis Latinae iam privatim divulgatae, e qua fragmentum interretiale hic videtur.
  2. Anglice "There was once a little man called Niggle, who had a long journey to make. He did not want to go, indeed the whole idea was distasteful to him; but he could not get out of it. He knew he would have to start some time, but he did not hurry with his preparations."
  3. Prima narratiunculae verba.
  4. The Letters of J.R.R. Tolkien, epistola 153.
  5. Wayne G. Hammond et Christina Scull (Houghton Mifflin, 2006), 1256, ISBN 978-0-618-39101-1, 16.