Flumen Magdalenae
Flumen sive aliquando flumen magnum Magdalenae[1][2][3] (Hispanice Rio Magdalena, Rio Grande de la Magdalena) est praecipuum Columbiae in America Australi flumen, quod ad septentriones circa 1528 chiliometra per occidentale civitatis dimidium fluit. Ex Maria Magdalena, persona biblica, appellatur. Superficiem terrestrem 273 000 chiliometrorum quadratorum exhaurit, quae est 24 centesimae areae reipublicae, ubi 66 centesimae eius hominum habitant.
Vallis fluminis Magdalenae Cordilleram Centralem Andium a Cordillera Orientali separat. Cauca est fluminis Magdalenae accola maximus laevus.
Notae
recensere- ↑ "Crescit in America centrali ad flumen Magdalenae" (p. 638 apud Google Books)
- ↑ "Flumen Magnum Magdalenae" (p. 326 apud Google Books)
- ↑ "ad fluvium Magdalenae" (p. 21 nota 35 apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Guardianes del Agua. 2003. Nuestro Río Magdalena. Sociedad de Acueducto, Alcantarillado y Aseo de Barranquilla S.A. E.S.P.
- Jacobs, Michael. 2013. The Robber of Memories: A River Journey Through Colombia. Berkeleiae: Counterpoint Press.
- Petry, Paulo, et Jennifer Hales. 2015. 302: Magdalena - Sinu. Freshwater Ecoregions of the World.