Aperire sectionem principem

Flavius Saturninus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quarti exeuntis erat.

Cursus honorumRecensere

Flavius Saturninus dux militum erat, anno 350 Themistium philosophum ad aulam imperatoris duxit[1]. Anno 361, cum Iulianus imperator in amicos Constantii II successoris ageret, ab aula relgatus est[2]. Anno 373 Saturninus Comes rei militaris erat[3]. Anno 377/378 pugnis in Gothos interfuit et etiam post cladem apud Hadrianopolim acceptam vixit[4]. Anno 382 de foedere cum Gothis convenit, qui agrum acceperunt, ut pacem darent. Quo facto ab imperatore Theodosio I honoratus est. Anno 383 summum magistratum iniit una cum Flavio Merobaude. Themistius orationem[5] de consule novo habuit. Anno 396 inter iudicium Flavii Timasii magistri militum adeptus est, ut is relegaretur[6]. Anno 400 Gainas magister militum eum relegavit[7].

ReligioRecensere

Saturninus Christianus erat, Gregorius Nazianzenus epistulas ad eum dedit[8].

NotaeRecensere

  1. Themistius, or. XVI 200 a-b
  2. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXII 3,7; qui eum "ex cura palatii" nominat.
  3. Basilius Magnus, epist. 132
  4. Ammianus Marcellinus, op.cit., XXXI 8,13
  5. oratio XVI, vide supra
  6. Zosimus, Historia Nova, V 9,3-5
  7. Zosimus, op.cit. 5,18,7-9; Socrates Scholasticus, Historia Ecclesiae, VI 6,9
  8. Gregorius Nazianzenus, ep. 132, 181


Antecessores:
Flavius Claudius Antonius et Flavius Afranius Syagrius
Consul
383
cum
Flavio Merobaude II
Successores:
Flavius Richomeres et Flavius Clearchus