Flavius Afranius Syagrius
Flavius Afranius Syagrius (nescimus, quando natus mortuusve sit) vir publicus Romanus saeculi quarti exeuntis erat.
Cursus honorum
recensereOfficia, quae ei gerebat, non certa sunt, quod Flavius Syagrius, consul anni 381 saepe cum eo permixtus est. An hic propinquus Syagrii fuisset, nescimus[1]. Afranius autem anno 369 notarius ignominia dimissus est, quod bellum contra Alamannos male gessisset et cladem accepisset. Deinde privatus vixit[2]. Annis 379 - 381 magister officiorum, 381 praefectus urbi Romae fuit. Anno 382 consul una cum Flavio Claudio Antonio consul erat. Litterae Symmachi ad eum exstant[3].
Bibliographia
recensere- A.H.M. Jones, J.R. Martindale, J. Morris Prosopography of the Later Roman Empire, t .I, pp. 260-395, Cambridge, 1971-1992
Notae
recensere- ↑ Alexander Demandt, Die Consuln der Jahre 381 und 382 namens Syagrius, Byzantinische Zeitschrift, T. 64,1, 1971, pp. 38 - 45
- ↑ Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXVIII 2
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 1123
Antecessores: Flavius Syagrius et Flavius Eucherius |
Consul 382 cum Flavio Claudio Antonio |
Successores: Flavius Merobaudes II et Flavius Saturninus |