Flavius Equitius (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus ac militaris Romanus saeculi quarti erat.

Cursus honorumRecensere

Anno 364, post mortem imperatoris Ioviani Equitius, tum tribunus primae scholae Scrutariorum, inter candidatos Augusti breviter nominatus est, sed tum Valentinianus I a ducibus militum electus est, quod Equitius esset asper et subagrestis[1]. Paulo post comes et praepositus Illyriciano exercitui factus est[2]. Anno 365 a Valentiniano tum Procopio usurpatore presso magister utriusque militiae in Illyrico promotus est[3]. Hoc officio fungens legatos Procopii in hanc regionem missos intercepit et necari iussit[4]. Anno 366 milites in orientem ducebat, ut Procopium supprimeret atque idcirco Philippopolim obsidere in animo habebat, cum nuntius Procopii mortui allatus est[5]. Postea Flavius Maximinus praefectus praetorio Galliarum eum pervicacem et desidem vituperavit, quod munimenta limitum a Valentiniano iussa nondum perfecta essent[6]. Anno 374 una cum Gratiano Augusto iuveni consulatum gessit. Anno 375 Valentiniano I mortuo Equitius pro Valentiniano II nitibatur, qui puer quattuorum annorum Augustus tum militibus Viennae proclamatus est[7].

NotaRecensere

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXVI 1,4
  2. Op.cit., XXVI 5,3
  3. Loc.cit. §§ 10-11
  4. Op.cit., XXVI 7,11
  5. Op.cit. XXVI 10,4
  6. Op.cit., XXIX 6,3
  7. Zosimus, Historia Nova, IV 19,1; Aurelius Victor, Epitome de Caesaribus, XLV 10


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus IV et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus IV
Consul
374
cum
Imp. Caesare Flavio Gratiano Augusto III
Successores:
Post consulatum Gratiani Augusti III et Equitii